Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
15. fejezet: 1601-1604 - Törvények és irományok
Quantum conducat tempestivo et maturo iis quae adverse contingere possunt obviare consilio, nemo est qui non experiatur. Cumque Turcam totius christianitatis hostein non semel jam armis et quidem non exigua esse manu acceperimus variisque in dies Hajdonum, qui se hostes potius apertos insolentiis, excessibus et provinciae devastatione declarant et ostendunt, quam suae Matti obedientiam praestare velint, consultum et e re fore putavimus mature huic provinciae miserrimae prout heri potuerit prospicere, et hostium si quoquo modo accideret irruptionem anticipare, Hajdonumque insolentiam refrenare. Ad quae exequenda maxime necessaria videtur Siculorum insurrectio, qui inter caeteros suae Matti ad serviendum onmi tempore sunt adstricti et obligati. Vestram igitur dominationem nomine sacr. caes. regiaeque Mattis requirimus et hortamur, ut adjuncto sibi Dno Marco vajvoda, in publico lioc negotio subtrahere se a servitio nolit, sed duo millia peditum bene armatorum cum equitibus quingentis ex onmibus sedibus Siculicalibus colligere, eosque ad decimum quintum diem huius mensis Augusti, in campum Morgomezeje vocatum, ad Albam-Juliam educere et castra metari velit. Ne defectus ullus in numero aut in apparatu, si utendum opera eorum fuerit, comperiatur. Secus non facturus. Datum Claudiopoli die 6. Augusti, anno 1604. Paulus a Khrauseneg mpr. Georgius Hoffmann mpr. Carolus Im-Hoff mpria. Pancratius Sennyey mpr. Thomas comes a Capreolo mpr. Benedictus Mindszenty mpr. Alb. Huett. J. R. Erasmus secr. Kiilczim. Magnifico domino Balthasari Ivornis de Ruszka, sacr. caesar. regiaeque Mattis consiliaro et capitaneo sedis Siculicalis Udvarhely etc. amico nobis honorando.