Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 5. 1601-1607 (Budapest, 1879)
15. fejezet: 1601-1604 - Törvények és irományok
LXII. 1604. június 10. A császár a szathmári parancsnokot Nyáry Pál elfogatásáról értesíti. Rudolpbus secundus, diuina favente dementia electus Romanorum imperátor, semper augustus. Magniíice, íidelis dileete. Accepimus literas tuas yigesima seeunda Maij datas, quibus addita erant, quae ad te comes Georgius Basta ex confessione captiui illius Transiluani misit. Vnde cum talia contra Paulum Niarium indicia deprebendantur, quae et alij aliunde nuncij conti rment, ut nostra magnopere interesse existimaremus, ilium ne nobis elabatur clausuni custodiri, bic apprebendi et in carcerem duci iussimus. Necessarium itaque inprimis est, vt quamprimum Yaradinum tete conferas, et arci illi, ne detrimentum capiat, de rebus necessariis prospicias, praesidioque siue lancionum siue alium exercitatum militem donee alius a nobis praefectus designetur, praeficias. In aedibus siue bospitio tum etiam in possessionibus et bonis Niary suppellectilem omnem in inuentarium redactam obsignari, scriniaque et scripta omnia perlustrari, et si quid in illis quod ad pleniorem sinistrarum macbinationum indaginem pertineat, inueniatur, nobis fideliter mitti ac bona omnia in sequestrum accipi eures. Ad captiuum illum quod attinet, illum Cassouiam tuto mitti a comite Basta potes. His íideliter celeriterque conficiendis gratiam nostram caesaream, qua te complexi sumus magis magisque promereberis. Datum in arce nostra regia Pragae, die deeima Junij. Anno domini millesimo sexcentesimo quarto. Regnorum nostrorum Romani vigesimo nono, Hungarici vigesimo secundo et Bobemici itidem vigesimo nono. Rudolphus m. p. (Czímzet nélkül. Eredetije a bécsi es. titk. ltárban. Hung.) Jegyzet. Nyáry Pál okt. 19-én bocsáttatott szabadon, mint ezt az alább következő igen érdekes okmány igazolja.