Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

sunt. Maiestatem vestram felicissime ac diutissime imperantem florere optantes. Datum Albae Juliae 17. Nouembris. Anno domini 1600. Maiestatis vestrae sacr. humillimi seruitores G. Basta mp. D. Ungnad mp. M. Zekel mp. Külczím: Sacratissimae Romanorum imperatorae ac Ger­maniae, Hungáriáé, Rohemiae etc. regiae Maiestati etc. domino do­mino ipsorum clementissimo. (Három pecséttel lezárva. Eredetije a bécsi cs. titk. ltárban. HungJ LXX. 1600. nov. 18. Az erdélyi tanácsurak fölterjesztése Kolosvár érdekében. Sacratissima caes. regiaque Maiestas Domine domine clementissime. Cum multi sint sacr. caes. Maiestatis vestrae in Trans­syluania fideles subditi, tum vero potissimum non ultimi inter reliquos ciues Colosuarienses reperti sunt, quos gratia et fa­uore sacr. Maiestatis vestrae dignos cognouimus. Etsi enim priuatorum quorundam ambitiosa peruersitate nonnullam sacr Maiestas vestra de eis suspicionem antea capere potuit, cum tarnen eos omni non modo culpa sed etiam suspicione vacare certo sciamus, intermittere noluimus, quin eos sac. Maiestati vestrae hoc nostro testimonio demisse redderemus commenda­tos. Nam inter alia fidei et integritatis argumenta, praeclaram industriam suam ad profügandam crudelissimi hominis Mi­chaelis tyrannidem ea dexteritate contulerunt, ut nihil omnino in ipsis desiderari potuerit. Nunc igitur cum peculiares suos ipsi quoque nuncios certorum negotiorum causa ad sacr. caes. Maiestatem vestram expediuerint, sacr. Maiestati vestrae uti domino clementissimo humilime supplicamus, dignetur cum ip­sos tum omnia ipsorum negotia gratiose accipere, et tantum commendationi huic uostrae beuigne tribuere, quantum vel nostra vel ipsorum in sacr. M. vestram fides integritasque re­quirit. Caeteroquin nos gratiae sacr. Maiestatis vestrae humi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom