Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

maiestatem sacram dilata est. D. itaque vestram magiiificam rogo, uelit apud maiestatem suam pro sua siugulari erga me beneuolentia pro restitutione castrorum et bonorum meorum penes fidelitatem maiestatis suae sacrae amissorum intercedere. Quae si sua maiestas sacra pro sua innata iustitia et clemen­tia restituerit, spero id in futurum non solum miki, sed maie­stati quoque suae sacrae profuturum: cum enim suae maiestatis sacrae fidelis sim, si ea apud me erunt, habebit sua maiestas deinceps quoque pacata provincia, de ijs disponendi pote­statem: qua in re si d. v. magnifica studium erga me suum declarauerit, omni uicissim gratitudine eidem demereri cona­bor. Sed praecipue reipublicae in administranda Transiluania consulendum est. Illa enim neglecta metuendum certe est, ne breui incommodum aliquod inde emergat, quicquid enim hacte­nus hic uel uulgi saltem opinione uentura esse spargi ceptum est, ea saepius, uti omnibus palam esse potest, nescio quo fato cum maximo nostro malo, ac rerum Christianarum detrimento euentu experti sumus. Ego d. vestrae magnificae omnia con­fidenter scribo, sed signa quae animaduerto, ac ex verbis praesertim illustrissimi et reuerendissimi domiui nuntij apo­stolici percepi, nequaquam milii placent. Facultatem exeundi aegre a vaiuoda optinui, excusans me quod sine praescitu sa­crae caesareae maiestatis ac generalis capitanei Cassouiensis, ad requisitionem duntaxat suam intrassem, ob idque nullo pa­cto manere auderem; tandem dixit se scripturum ad suam ma­iestatem, meqm sibi impetraturum, unde etiam conicio Tran­siluania eum non excessurum: scribatne hac de re, uel non nescio; si scripserit, obsecro d. vestram magnificam uelit apud maiestatem suam modis omnibus in eo esse, ne dimittar ; ubicumque sua maiestas uoluerit, quantum in me est fideliter inseruire paratus sum, sed in praesenti statu a Transiluania, ut ibi degerem, poenitus abstinendum duxi. His me singulari d. vestrae magnificae beneuolentiae commendans, eidem felicia cuncta vitamque diuturnam a Deo precor. Datum ex posses­sione Kemer die 16. novembris. 1599. Magnificae D. Yestrae. seruitor et amicus Stephanus Bochkay mp.

Next

/
Oldalképek
Tartalom