Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

14. fejezet: 1599-1601 - Törvények és irományok

castraque versus Transilvaniam mouisse , auxilium illi penes fidelitatem maiestatis suae laturus. Jam per Dei gratiam penes Colosuarum perueni. Cum autem potior magnatum ac nobi­lium Transiluaniae pars, Colosuarij sit , requisitus sum ab eis ? quos omnes cupide et alacri animo gubernium suae maiestatis suscepturos uideo, ac neminem in hoc regno penes fidelitatem maiestatis suae non imperata facturum existimo : superest tantum ut sua maiestas sacra certum aliquem ac summae autoritatis homiuem, ex aula sua quamprimum hue expediat, quod si fecerit sua maiestas sacra, sentiet in posterum sua ma­iestas sacra cum maximo suo emolumento id factum esse : ego siquidem quam uaria sint hie ingemia hominum noui. Obsecro itaque uicissim dominationem vestram magnificam (cui omnia eonfidenter scribo) uelitis iam tandem uerbis quoque meis, uel in hac duntaxat re, si non in alijs locum dare, ac quamprimum uti scripsi de expeditione summi alicuius uiri consultare, om­nia enim in praesenti, quod ad commodum suae maiestatis pertinet, in celeritate posita esse arbitror. Nunc omnia in bono loco sita sunt, ordines ac status regni parati imperata facere : adest quoque mecum sub uexillo maiestatis suae magnificus Stephanus Chiaky , adsunt etiam alij ex nobilibus. Interim si quid acciderit, quae scribenda sunt, maiestatem suam sacram de omnibus quamprimum certiorem reddam. Caeterum me sin­gulari. d. v. magnificae amori commendans , eidem felicia cuncta a deo precor. Datum ex castris ad Colosuarum positis die VII. Novembris M. D. IC°. Magnificae dominationis vestrae seruitor et amicus Stephanus Bochkay mp. Hie non exigua rusticorum pars in armis est, nobilium domos inuadunt, ac comburunt, compraehensosque interficiunt, uariaque ac inaudita latrocinia exercent ; Siculos quoque ple­beos a Vaiuoda libertate donatos, et ad fidelitatem suae ma­iestatis ipsique Vaiuodae ac filio quoque illius iuramento ob­strictos audio. Külczim: Magnifico domino Ioanni Baruitio J. V. D. consi*­liario, ac intimo secretario sacrae caesareae regiaeque maiestatis etc. Domino amico observandissimo. (Eredetije a bécsi es. áll. levéltárb. Hüng.) Erdélyi Országgyűlési Emlékek, IV. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom