Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
Octobris ad Cibiniuui factus est. Haec de eo, quae ipse uidi. illustrissimae dominationi vestrae significare possum. Quatuor diebus ante conflictum per nobilem quendam kozakum Moldauiensem, cardinalis binas transmittere volebat literas in Moldauiam ad vaiuodam Hyeremiam, qui depraebensus est a militibus illustrissimi domini vaiuodae, etuua cum literis ad vaiuodam ductus, quas ego interpretatus sum, iste erant tenore in sermone Hungarico : Magnifice domine, vestrae magnificae dominationis literas accepimus quod nobis scribat se ad Oijtoz futurum, autequam eas accipiamus, nobis gratum est. Infidelem illum Michaelem et periurum deus puuiet pro suo merito. Ille confisus in auxilio Germanico, regnum nostrum inuasit, ignorans quod nos cum maiestate sua sacratissima certissimam habeamus confoederationem. Hogo igitur magnificam dominationem vestram, dies noctesque in subsidium nostrum properet, nunc facile quod eidem promissimus adipisci poterit; (illud nos de Transalpina Valachia intelleximus) Kozacum autem hunc commendatum habeat, est namque nobis fidelis. Datum etc. Alterae etiam eodem tenore ad capitaneum quendam Kozacorum, etiam in Moldauiam, propria sua manu, latiuo sermone scriptae. Die altera aduenit reuerendissimi domini Germanici Malaespinae legatus in Transyluaniam etc. capellanus, cum literis eiusdem credeutionalibus, ista legatione. Quod domiuus suus reuerendissimus iuter suam Maiestatem et cardinalem, certam confecisset confaederationem, qua de causa Transyluaniam vaiuoda illustrissimus inuaserit non sciat, et miretur; cui nihil oretenus respondit, sed ad legationem ista in literis legato pontificio scripsit: Quandoquidem reuerendissima dominatio vestra scire cupit, cuius ego authoritate Transiluaniam meis copijs inuaserim, sciat non proprio meo motu esse factum, verum a Maiestate sua sacratissima, domino meo clementissimo mihi esse demandatum; non cogitet Serenitas sua, quod ex iniuria aliqua fecerim, quamuis habuerim plurimas, quarum una erat, quod cardinalis quamprimum in Transyluaniam uenisset, per primum suum legatum mihi nunciauit, quod ego ex prouincia