Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
Commodiori occasione, mecliantibus alijs literis suis si uecesse foret iu specie exhibenclis, in iure iurando in se recepisset, quod ad decimum usque diem mensis Augusti huius anni, a iuramento imperatoriae Maiestati deposito, se se liberaret, ac penes bona iuraque possessionaria sua in lioc regno Transiluaniae habita, studium suum cum fide coniungendo, nobis et patriae operam nauaturam se conferret. Interea tamen sese in suis limitibus continens, nullas practicas, nos et publicum regni statum perturbantes suscitaret. Tamen idern Stephanus Bochkay cautionis suae iuramento firmatae immemor, tantum abest ut in praemissis perstitisset, ut potius potiores bombardarum in arce Georgeny existentium maiores, et minores, pilas, euomentum, cum puluere tormentariorum et globis, hoc regno nostro eduxisset, exportasset , et quo sui placuisset nuti, fecisset, sicque arcem ipsam Georgeny, quam in hoc per^ turbato rerum discrimine armis et instrumentis bellicis augere magis, quam spoliare debuisset, uacuam reliquisset. Caeterum licet id quoque in praemissa cautione contineretur, quod omnes tam pedestris quam equestris ordinis homines in castris eiusdem Stephani Bochkay constituti, ad fidelitatem nobis, et regno huic seruandam sese obstringerent, ac idem quoque Stephanus Bochkay in aliquibus locis et bonis suis lioc admisisset, postea tamen quc^sito aiio quodam colore, et praetcxtu, rationem inijsset ut in reliquis bonis suis, nullus omnino eiusmodi sacramentum praestitisset, sed etiam hoclie ab ea fidelitate, nobis et regno praestanda, contra formam praemissae cautionis immunes essent; cleiude postquam fines huius regni excessisset, iuxta cautionem suam nobis traditam, nullum relaxationis fidei modum, apud imperatoriam Maiestatem inijsset, verum diligentem potius operam intendisset, quomodo uobis et dominis regnicolis liuius regni, nocumentum inferre posset, propterea uellet idem director causarum nostrarum eundem Stephanum Bochkaij ad di^tam seu conuentum generalem dominis regnicolis huis regni nostri Transiluaniae et partium sibi subiectarum, ad diem qui sancti Lucae euaugelistae memoriae sacer est, hoc est decimum octauum diem mensis Octobris, proxime venturi hic Albae Juliae celebrandum, iuxta contenta decreti, contra nos euocari facere, ac iu