Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
sis indignationein sibi peperit, eam ego fide mea et in imperatoriam Maiestatem Yestram obseruantia penitus aboleam ; in re uero praesenti deum, et rerum mearum prosperum successum appello, me nullo alio consilio, iu Transyluaniam venisse, quam ut eas, quas annis supeiioribus cum fratre meo contraxeramus, inimicitias tolleremus, et ex hostibus amici prodiremus ac fratres; ubi cum ea esset facies Transiluaniae ut si ego recusarem, eius administratio in alium deriuaretur, qui neque suis utilis, neque sacrae Maiestati Yestrae aeque atque ego fidelis et obsequens, quid aliud restabat, quam ut id gererem, quod patriae me^ non inhonorum, neque reipublicae christianc; damnosum fore iudicabam, tametsi nihil tam a natura mea dissideret, quam rebus nouis studere, ut uel ista ratione apertior mihi campus esset sacrae caesareae Maiestati Vestr^ gratiticandi, simul atque obsequendi; nisi enim uaturam ab inordiuatis turbis ciendis longe alienam haberem, haec occasio, quam et in auxilijs dandis, et in conditionibus concedendis oportunissimam Turca offert, erat milii amplectauda, quae ego omnia publicae pacis studio et erga sacram caesaream Maiestatem Vestram singulari; propensionis negligendam putaui; ideo factum est, ut cum superioribus diebus dominus noster, pro paterna sua cura meutem ac uoluutatem suam, in hoc negotio mihi aperuisset, facile adduci me sum passus, ut quod olim per uim ac tyrannidem fuisse factum ordines huius prouinciae queruntur, lioc idem modo studio, atque opera mea, magna omuium uoluntate, magna tranquillitate transigeretur ; non certe ullo metu sed solo amore sed singulari quadam animi mei, in inclytam domum Austriacam, propensione , cui quidem ego me, et studia mea, atque officia omnia debere facile fateor, ac promitto; illud uuum super est, ut sacra caesarea Maiestas vestra conditiones prouinciae clementer acceptet, quae aut oblatae iam olim ab imperatoria Maiestate Vestra fueruut, aut certe sunt eius modi, ut ad eas adimpleudas sola sacrae caesareae Maiestatis Vestrae uoluntas desideretur; duo sunt igitur, quae ego in presentia a sacra caesarea Maiestate vestra humiliter peto, unum ut qua nos alacritate in hoc negotio componendo fuimus, imperatoria Maiestas Vestra, pari sit ad ea praestanda promptitudine, A M. KIR.0B8Zu^tLUft j KGNYVTARA