Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

consensiij et spontanea serenissimi fratris mei voluntate prom­ptissima in me regnicolarum studia cernerem, animadver­terem praeterea regnicolas erga Majestatem vestram caesa­ream non satis affectosesse, et quod ex familia mea a compluribus jam anuis priucipes provinciae prodiissent, qui belli, pacisque tempore summa cum laude provinciam admini­strarunt, ne inter tot pericula constitutae patriae deesse vide­rer,malui ipse postulante patria,et consentiente serenissimo fra­tre meo principatum suscipere. Hoc ipsum superioribus quo­que literis Maiestati vestrae sacrae scripsi, ad quas nullum bactenus responsum milii datum. Interea oratores publici ad vestram Maiestatem caesaream missi affueruut, ex quibus cognovi alienum, et nonnibil commotum in me vestrae Maie­statis sacrae animum per magnificum d. Bartbolomeum Pecz, oratoribus nostris significatum, quam sacrae Majestatis ves­trae caesareae indignationem ex quibus causis sustineam equi­dem non video, praesertim quia nondum de mea ergaMajesta­tem vestram affectione et inseruiendi studio cognoverit. Quo nomine Majestatem vestram caesaream bumiliter petendam duxi, ut quo animo erga me et provinciam sit affecta, benigne me certiorem reddat, mecumque beniguitate potius, quam aliis remediis clementer experiri velit. De me vero sacra caesarea regiaque Majestas vestra persuasum liabeat eo me esse ani­mo, ut ad inserviendi Maiestati vestrae caesareae studium promptam semper et paratam voluntatem sim declaraturus. Servet deus sacram regiamque Maiestatem vestram diu fe­liciterque imperantem. Datum Claudiopoli die 23. Maij, Anno Domini 1599. Sacrae Caesareae Ttegiaeque Maiestati vestrae servitor humillimus Andreas Cardinalis Bathoreus priuceps Transiluaniae m p. .To: Jacobinus m p. Eulczim: Sacratissimae Romanorum Iniperatoriae ac Germa­niae. Hungariae, Bohemiaeque etc. Regiae Maiestati etc domino, domino clementissimo. (Eredetije a b6csi cs. titk. ltarban).

Next

/
Oldalképek
Tartalom