Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
in hunc modum : Quod cum sua Sercnitas ad necessitatem huius Regni in proxima expeditioue contra Turcas et Tartaros hostes fidei nostrae suscepta, florenos quadraginta quinque millia in auro ex propriis aureis exponere et erogare coactus fuerit, postularet itaque eam summam aureorum per nos eideni refundi. Nos itaque habito superinde niutuo tractatus, rebusque sicut proponebatur existentibus, postulationi eiusdeni suae Sereuitatis satisfacienduin esse censuiinus atque statuimus, verum considerantes miseram plebem ob varias exactiones jumentorumque interitum sumptibus et rebus exhaustam ad extremani paupertatem devenisse et sic praemissam summam suae Serenitati, non essemus pares soluendi. Ob hoc crucem illam auream margaritis gemmis et lapidibus pretiosis ornatam, quae alias apud manus prudentum et circumspectorum judicis regii magistri ciuium caeterorumque juratorum consulum civitates Cibiniensis tuitioris conservationis gratia in eadem civitate Cibiniensi per nos regnicolas reposita habebatur ad humillimae supplicationis nostrae instantiam a sua Serenitate pro omnimoda satisfactioue acceptare eidem suae Serenitati deputavimus. Qua quidem cruce per eosdem judicem regium et magistrum civium et senatores Cibinienses ex cominissione nostra, huc ad praedictam civitatem Megyes allata atque adducta, nobisque in(frequenti) regnicolari conventu nostro in ecclesia parochiali in eadem civitate fuudata personaliter existentes manibus nostris assignata atque restituta. Super hujusmodi restitutione et assignatione dictae crucis aureae prefatos judicem regium et magistrum civium caeterosque cives et senatores Cibinienses quietos expeditos et modis omnibus absolutos commisimus atque reddidimus harum nostrarum vigore et testiinonio literarum mediante. Datum in praedicta generali congregatione nostra, in eadeni civitate Megyes feria secunda proxima post ipsam dominicam Judica supranotata. Anno domini millesimo quiugentesimo nonagesimo nono. Kdvetkeznek az alairasok, melyek az okirat hosszdban 3 sorban kovetik egymdst, meg pedig ngy, bogy minden nev folott egy pecset van :