Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

260 erdelyi okszaggyflksek. Quod vero princeps reditus ex Opolia sui, de quo Maie^ statem suam ante certiorem facere debebat, causas, loci pri­mum vilitatem reditiuumque exiguitatem, deinde praeter infa­miae notam literarumque assecuratoriarum mercatorum dila­tionem, etiam ingratam de se carceribus mancipando famam a quodam nonpostremoex sacraeMaiestatis suae servitoribus pro­fectam, miserrimamque rerum suarum in ea ditione sortem re­censet, sacrae Maiestati non potest non mirum videri, cum opti­me recordetur et ipse princeps et ii qui ipsius nomine utrumque ducatum Oppoliae et Ratiborii stipulati fuerunt, sese, cum de utriusque statu et commoditate percontatio et inquisitio esset, ut res omnis haberet, satis praemonitos fuisse, quorum aliqui non tam rem quam titulum ac nomen a principe spectari, ne scilicet princeps absque populo provinciaque diceretur, atque ibidem sibimet stabilire rufugium posset, saepius sint fassi. Benignam Maiestatis suae propensionem qua principi etiam ultra ea, quae in pactionem venerant, gratificari cupiverit, rel inde patere, quod opportuniorem ipsi, ubi aulam et domici­lium instituere commodius posset, locum sese assignaturam promiserit. Quod cum principis infamia coniunctum esset, niliil pla­ne sacratissimam Maiestatem suam a se suisve dictum profe­ctumve scire, quin vero potius optimae sese, constantissimae­que in ipsum voluntatis sibi consciam esse, quam quibuscun­que rebus magis testari magisque parata fuerit. Ut vero Maiestas sua quicquam in ipsum durius statuere, sive per carceris mancipationem, sive per violentam coercitio­nem in animum iuduceret, minis id ab lieroico suo pectore et a consueta sibique et Austriaco lenissimorum principum ma­iorum suorum sanguini iunata clementia, cuius laudem neque augustae domus negare hostes queant, alienum esse: tam im­piae tam crudelis, ac falsae quis auctor famae sit, nisi doceatur existimare Maiestatem suam commentum boc, quod principi in execusationem speciosum et opportunum sit, in gravem et intolerandam sacratissimi sui nominis ac dignitatis propliana­tionem inventum. Literas mercatorum assecuratorias et si quae reliqua debebantur cum Maiestas sua perficienda, integreque prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom