Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
gior mora proscindenda est et vel aperto Marte conatus ipsius lethales antevertendi sunt. Nam quod Turcis se dedat aut ipsos in auxilium evocet, ego profecto nil metuendum arbitrarer, tum quod iis ipsis per se acriter irritatis et lacessitis et alioquin in perniciem illius provinciae suamque anhelantibus vix quicquam fidere possit, tum quod ita sint fractae atque enervatae vires Turcarum per sacr. Maiestatis imperatoriae robur et fortitudinem [incredibilem, ut sibi ipsis tuendis minus sufficiant. Et licet una copias coniungant, quod tempore utriusque Joannis factitatum fuit, nec tamen magni aliquid effectum non magua incrementa viribus eorum accedent et nunquam pares exercitui sacr. Maiestatis imperatoriae esse poterunt Itaque maxime omnium autoritas atque maiestas et dignitas imperatoris hoc loco proponenda est. A solis igitur Polonis arcendus est. Fortasse non oberit admonuisse vestram Serenitatem eius quoque rei, quod cum Waradinum, Husth et Nagy-Bania atque cum his comitatus Bihariensis, Solnok mediocris et Maramaros in caes. Maiestatis potestate atque fidelitate permanserint, non videri alienum a ratione si illi quoque ad comitia proxima invitarentur, tamquam membra vera Hungariae regui, per seditiosos solummodo ante aliquod annos a toto corpore avulsos. Caetera quae in lianc rem facere iudicavi, tum priori scripto meo ad vestram Serenitatem tum aliis ad sacr. imp. Maiestatem et serenissimum archiducem Maximilianum datis perspicacius declaravi. Haec taltem pro humili et demissa mea in augustissimam domum Austriacam fide et devotioue subiicere non sum ausus. Servet Deus serenitatem vestram florentissimam diutissime. Posonii 23 Januarii anno nonagesimo nono. Serenitatis Yestrae servitor perpetuus et humillimus sacellanus Stephanus episcopus Agriensis. H 4 t i r a t : Agriensis ad suam Serenitatem in Transiluanicis. (Egykoru m&solat a b£csi cs. 6s k. dllam-leveltarban). Erdelyi Orszaggyiilesi Emliikek. IV. 17