Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)
13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok
ventur , nobis in primis est curae. Et ut quidem non exigua modo auxilia, nulla interposita mora praestentur, a nobis iam constitutum est. Denique ut animosius in kostem pugnetis ac certi refugii, si quid vobis vestrisque, quod absit, adversi accideret, securi sitis, de loco certo vobis in eum eventum assignando solicite cogitamus. Interea vero si res postulat, aut necesse videretur coniugem ac iilium in securo collocare , benigne vobis permittimus, ut vel Cassoviam aut alium in superiore Hungaria locum, adeoque si malitis ipsam Viennam eligatis. Ybicunque enim illi fuerint , non minus paterae illorum protectionem et curam, quam si coram ipsimet adessetis , nos suscepturos promittimus , qui vestra vestrorumque causa quidvis quocunque tempore clementer cupimus. Podiebradii 26. Novembris 1598. Valacho. (Fogalmazvány a bécsi es, áll. levéltárban. Hung). XXXVII. 1598. nov. 24. Rudolf válasza Báthory Zsigmondhoz: nem ellenzi hogy követeket küldjön hozzá. Rudolpkus etc. Illustrissime etc. Accepimus Dilectionis tuae litteras 28. Octobris datas, ex quibus intelligimus legatos ipsam suos ad nos mittere decrevisse, per quos causam nobis repentini et occiilti sui ex Silesia discessus explicet. Nos quidem ut quod res est fateamur non mirari non potuimus, Dilectionem tuam eiusmodi consilia, quae tantam secum rerum vicissitudinem trakerent, inopinato nobis inscijs cepisse, qui sincero ipsam affectu complexi ac summa erga ipsam in omnibus animi integritate semper usi, nullám ipsi cur in diversum abiret ansam praebuerimus. Quae enim inter nos et Dilectionem tuam intercessit permutatio, meminit Dilectio tua se vehementer eam ultro exoptasse, diversis eam temporibus ac módis ursisse et in ea pacta volentem concessisse, quibus ut plene satisfieret, singulari nobis curae fuerit.