Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 4. 1597-1601 (Budapest, 1878)

13. fejezet: 1596-1599 - Törvények és irományok

224 erdei.yi orszAggyix^sek. lidem violauit. Nisi enim lioc pacto Iiuic prouinciae consula­tur, metuendum est, ne ea celerius opinione tota in potesta­tem Turcicam deueniat, aut ipsi Transsiluani non multum a Turcis dissidentes, penitus Turc§ fiant, quemadmodum Bos­nenses. Quod si fieret perpetuo tota Yngaria ex ipsa molesta­retur longe melius et facilius, quam ipsa ex Yngaria mole­stari posset. Imo clanculari^ quoque teclin^ et practic^ ad lias Yngarie superioris pnrtes institui possent, et ab ipsa omnes fere vicine prouinci^ bello peti et subiugari. denique tot com­moditates seu hostiliaseu amica cum Turcis. Tartaris, Gr^cis, Bulgaris, Rascianis, Yalacbis, Polonis, Moldauis. Cozacis agendi et feliciter perficiendi adimerentur. Nec sane prete­reundi sunt illi, quos sacr. Maiestas caes. kic in Yngaria supc­riori aluit, quatuor mille milites, quos nos per omnia sacra per literas ad capitaneum Tokaiensem, ad dominum Rakoczy. ad dominos consiliarios camer^ Cassouiensis medio proprij nostri cursoris scriptas obtestati sumus vt rupta onmi mora ad nos venirent; nec tamen efficere quicquam potuimus hinc; factum quod in confinia quoque alios pr^fectos et capitaneos ponere et colloeare non potuerimus. Quod si enim licuisset, nuuc omnia praesidia in manibus sacr. Maiestatis caes. et Serenitatis ve­strae liaberentur. Postremo etiam atque etiam sacr. Maiestati caes. et Se­renitati vestrae liumillime supplicamus, vt quum nos omnia media adhibuerimus, quibus prouinciam integram sartam tectamque su§ Maiestati caes. conseruaremus, nullis laboribus nullis vigilijs, sed neque nostris expensis parcentes, atque fide­lissime omnia mandata sacrat. Maiestatis caes. exequentes, sacr. Maiestas caesarea et Serenitas vestra domini nostri clementissimj in hoc adverso et insperato casu nibil nobis tri­buant : quin potius benignissima sua gratia et clementia nos fouere et protegere pergant. Cassoui§ 14. Octobris 1598. Eiusdem Serenitatis vestrae fideles et humiles seruitores : Stephanus e(piscopus) Agriensis mp. N. Istuanffy mp. (Eredetije — niely 8 Iven, egeszen Istvtinfty irdsa — n becsi cs. es k. iUlanileveltarban. Hungarica.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom