Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 3. 1576-1596 (Budapest, 1877)

12. fejezet: 1589-1596 - Törvények és irományok

veteris mutuae necessitudiuis, maxime vero suae erga me soli­tae henevolentiae. vigentem apud se memoriam cumulatissime mihi declararunt. Cupio autem ut de me quoque sic ipsa sem­per sibi polliceatur, quod nihil unquam mihi gratius fore exi­stimem, quam si in his nostris partibus ego etiam grata vestr^ magnificae dominationi officia praestare possim. Caeterum illud optime fieri opinor, quod spectabilis et magnificus doniinus wayvoda Transsylvaniae subditis nostri principis et regis multa et frequentia humani et munifici do­mini et liaerois argumenta de se praebet, nec omittit (ut solent optimi quoque principes et liaeroes facere) non sui tantum. sed et externi populi animos, omnibus modis sibi conciliare ; veruin quod ipsi principi et regi. dominoque eorum nullum benevo­lentiae signum aut argumentum unquam osteudit, hoc quadam admiratione dignum esse videtur. Itaque persuadendum esse iudicarem suae magnificae dominationi, ut sua quoque Maie­stas caesarea non praetermitteretur. Certum enim est, quod si sua Maiestas requireretur, id suae Maiestati tam gratum, quam quod gratissimum accideret, Neque vero iu terris prin­ceps est, qui declaratam erga se observantiam, citius et libe­ralius remunerare soleat, quam sua maiestas caesarea atque regia. Hostem habemus utraque pars communem. Qui etiamsi interdum dominationibus vestris et nobis etiam magnam salu­tem et longam permansionem polliceri videatur, attamen id species tantum est cuiusdam boni. et ad tempus tantum durat omnis eius amicitia. At, si tandem aliquando inter hos Chri­stianos principes, amicitia iniri et componi posset, haec scio perpetuo duraret, populorumque saluti multum conduceret. Quae, meo iudicio, ita inire commode quiret, si dominus way­woda regiam dignitatem agnoscens, hostisque incoustautiam et vairitatem perpendens, suam maiestatem non praeteriret. sed beuevolentiam eius captaret. Quo loco, mirabitur forte vestra magnifica dominatio, quod ei de liis tam connden­ter scribo. Causa nulla est alia, nisi quod nos non regno tan­tum,, sed et animis coniunctos esse cuperem. Et, si videtur vestrae magnificae dominationi, tentet ipsa apud dominum wayvodam, ut hi principes in amicitiam veniant, tentabo et ego ex hac parte apud suam maiestatem, dominum meum cle-

Next

/
Oldalképek
Tartalom