Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

7. fejezet: 1556-1559 - Törvények és irományok

Külczim: Prudentibus circumspectis judici ceterisque juratis ciuibus ciuitatis nostre, Eperycs fidelibus nobis syncere dilcctis Includatur zw der Optischen Instruction. (Eredetije a királyné pecsétjével ellátva a bécsi cs. k. titkos levél* tárban.) II. 1556. dec. 1. A lengyel királynak Izabella mellett levő követei szemrehányást tesznek Dobónak, hogy a szamosujvári capitulatio feltételeit nem tartotta meg s tudatják, hogy ezért az országgyűlés ellene fel van ingerelve. Magnifice domine et amice observandissime obsequioruni nostrorum commendatione premissa, salutem et omnem faeli­cem successum precamur. Nolumus celatam esse dominacionem vestram, quod cum serenissimus Poloniae rex dominus noster clementissimus, sere­nissimae reginalj Maiestatj Yngarie, eiusque Illustrissimo íilio, nos oratores suos adhibuit et ad terram Transsylvaniae cum eisdem serenissimis Maiestatibus misit: jnter caetera negotia, hoc quoque nobis a serenissimo rege Poloniae domino nostro clementissimo iniunctum est, quatenus serenissimam regina­lem Maiestatem, totumque regnum de liberó exitu et emissione dominacionis vestry ex Nouo Castro solicitaremus curamque adhiberemus, quod et diligentissime fecimus, mandatisque seresissimj regis Poloni§ dominj nostrj clementissimj satisfa­cere curauimus et non negleximus. Etenim a dominacione vestra Nouum Castrum iam susceptum est, vt autem dominacio vestra domum suam libere emit teret ur, deducereturque per ciuitatem Des ad hoc negotium peragendum dominus Patho­chy a serenissima reginalj Maiestate est deputatus et missus. At quoniam dominacio vestra aliud iter arripere constituit quam illud, quo dominus Patochy ex mandato serenissimae reginalis Maiestatis dominacionem vestram deducere debuit, hoc propositum dominacionis vestry, approbare non possumus, nec approbamus, quin potius suademus, et vestram dominacio­nem hortamur, protestamurque ipsimet dominacioni vestre quod dominacio vestra sibj ipsi minatur et accersit periculum suis huiusmodj processibus. Nam etiam tota conuentio genera-

Next

/
Oldalképek
Tartalom