Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
regi^que sacratissime die vigesimo mensis liuius Augusti, ex quibus gratiam et clementiam Maiestatis vestr^ caesareae regi^que erga nos palam animaduertimus. Nimirum quod habita clementi ratione articulorum atque pactorum initorum, quin etiam seruitutis nostr^, quam primordio capiundi regni pro viribus nostris re ipsa declarare pro tide et obligatione nostra conati sumus, jnscriptionem illam per serenissimum principem nostrum defunctum sanctissime recordationis testamentali dispositione factam, Maiestas vestra caesarea regiaque in suo robore relinquere ac clementer confirmare dignata sit. Agtioscimus Maiestatis vestr^ caesareae regieque fauorem et optatam gratiam erga nos et per totam vitam nostram eo studio et animi nostri sempiterna subiectione atque propensione inseruire contendemus, vt cuncti mortales pernoscant apud nos neque fidem neque vigilantiam solicitudinemque vllam in functione nostra erga Maiestatem Yestram caesaream regiamque sacratissimam vnquam defuisse. Cum autem cernamus inuidiam nonnullorum huic favori et grati^ Maiestatis vestre caesare^ regi^que erga nos irrepsisse, atque illi insidiari, jmo in id incumbere pedibus manibusque, vt castrum Hwzt interturbent, et reddita summa pecuni^ hanc quoque arcem ad manus suas recipiant, ac nos vel bac occasione eneruent inualidentque, inuerecunde confingentes, si dijs placet, excelsam portam per hunc presentem Turcicum oratorem nunciasse, vt arcem quoque Hwzt ad manus suas recipiant. Qu^ quo spectent, Maiestas vestra caesarea regiaque pro sua alta prudentia perpendere dignabitur. Supplicamus Maiestati vestr§ caesareae regiaeque sacratissim^ dignetur perpensis circumstantijs caus^, et ingeniorum humanorum, temporisque rationibus, arcem Hwzt apud manus nostras relinquere et maxime ad id tempus, quoad Maiestas vestra caesarea regiaque hoc quoque Imperium Transsyluanicum firmius ad manus suas receperit, jmo dignetur concedere literas statutorias, quorum vigore ratione summ^ inscripte legitima statutio peragi queat. Nosque in illam arcem pro consuetudine regni introire queamus. Forte aliquando illinc maiore cum fructu inseruire Maiestati vestr^ caesarea regi^que sacratissimae puterimus, quam si apud alienas manus existant. Dominus Deus noster Maiestatem vestram