Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

promisit, quod si per traetatum illud nobis oppidum obtinere nequeat, alia illis aequalia nobis conferet. Itaque Maiestas quoque vestra ea clementia nobiscum agat, ut pacato animo et tranquilla mente cum omnibus fratribus et consanguineis fideliter omni tempore inseruire queamus. Porro quod Maiestas vestra sacra grauiter et moleste tulit, me praefectos arcium et munitionum casu si quo me e uiuis excedere contingat in fidem fratris mej Christopborj Ba­thori juramento adegisse, id si ego in malum finem aut contra Maiestatem vestram Sacratissimam facere uoluissem, non pu­blice coram dominis consiliarijs, sed priuatim omnibus celatis et secreto haud dubie peregissem, at nouit deus, nihil tale mihi in mentem uenisse. Eo fine egi ne me forte insperato mortuo, arcium praefecti in diuersas partes trahantur a diuersis ut fieri solet sollicitatj sed uno aliquo fideli, Maiestatique vestrae sa­cramento fidei adstricto administratore, post meam mortem tutius commodius et mihi honorificentius eo cuncta deueniant, quo sapientissimo Maiestatis vestrae consilio placebit. Possi­bile est enim me tali tempore mori, quo Maiestas vestra sacra vel ob longiorem distantiam aut alia de causa prouintiam de repente occupandj commodam occasionem non habebit, ad eam igitur interea administrandam, idoneum aliquem etiam ex alienis assumere debebam si frater mihi defuisset. Sed quia de huius fide et integritate exploratum et perspectum habeo, cuius etiam fidej arx Varadiensis inter omnes praecipua con­credita est, tuto et confidenter Maiestati Vestrae Sacrae com­mendo. Postremo quod ad publicum huius loci statum attinet, solennis legatus imperatoris Thurcarum hisce diebus ad nos peruenit, centum quinque personis, camelis triginta sex, mulis sedecim, equis vero centum quinquaginta adductus, magnae authoritatis, qui suppremum inter aucupes magistratum gerit, lingua eorum Sahingczij passa dicitur. Literas et mandata, quae attulit, eorum ueram interpraetationem Maiestati ves­trae sacr. in specie misi, una ciun mea responsione, quam ex dominorum consiliariorum et dominorum regnicolarum consi­lio dedi. Munera nobis imperatoris nomine attulit, duos equos, alterum more gentis stragulo, sella, et freno falerisque orna-

Next

/
Oldalképek
Tartalom