Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

cum dominis testamentarijs quid illi respondendum sit consul­tauerim, non facile tamen occurrit quid renunctiare debeam. Nam si me omnia tenere dixero et contrarium persenserint. perdam omnem apud portam reputationem et fidem : neque caelari diutius poterit, quin aut nunc aut paulo post cognos­cant intanta Turcarum etHasciorum liic frequentia. Si autem nunc in tempore id quod res est fatebor, dominos testamenta­rios alioquin apud eos suspectos in maiorem suspicionem ad­ducam, nec sine publico discrimine. Quin etiam regnicolae, qui totum non intelligunt negotium, sollicite inquirunt, cur tanti momenti arcem diutius apud illos manere sinam, quibus cum testamenti uim oppono, dicunt etiam summa deposita non diu se id permissuros esse. Yt non sit dubium quin in primis sta­tim comitijs maxima inde altercatio fiat. Nam domini testa­mentarij formulae donationis sacr. Maiestatis vestrae inliae­rentes niliil ad me pertinere de arcis redemptione sed proprie ad Maiestatem vestram et successores suos contendunt: quasi uero manibus meis tradita non uua cum reliquis membris in rationem Maiestatis vestrae conseruari crederentur. Ad lioc igitur dissidium tollendum necesse est peculiari mandato sa­crae Maiestatis vestrae, ad dominos testamentarios, quod vi­dentes baud grauatim ut opinor caedent. Maiestati igitur vestrae quam humillime supplico ut pro sua sapientia ita liac de re statuat, ne hac sola occasione im­pediantur caetera quoque salutaria consilia et instituta ad conseruationem huius prouinciae optimo ordine directa. Si forte uero Maiestas vestra putaret, ne si illi repetitione arcis offendantur, tam Maiestati vestrae saer. quam milii et toti regno negotium facessant, in hoc Maiestas vestra tuto acquie­scat, quod nullus eiusmodi motus metuendus est, dummodo omnis praecidatur ansa motus Turcici. Quod ad statum Siculorum attinet, quamuis eos modis omnibus adhortando, obtestando, minis etiam et quibuscun­que rationibus potui, componere et quietos reddere studuerim, nec desunt multi qui vel simulant vel ex animo paci et quieti student, nihilominus circumferuntur rumores, quod omnino in­surgere ac armis sese in libertatem uendicare conentur. I)e quo informationem Maiestatis vestrae sacr. expecto, cum enim

Next

/
Oldalképek
Tartalom