Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok
exhaurient nobilitatem, sed regno imprimis parient ingentem suspicionem atque ruinam immensam. Caeterum de ea clausula a Maiestate vestra sacr. praescripta, vt dum et quandocunque arces repetierit etc. planam atque clementissimam Maiestatis vestrae sacr. peto resolutionem. Nemo est enim qui ignoret, etiam exiguos magistratus suis committi et adimi modis, non semper dum et quandocunque lubitum sit. Neque ea difficultas me latuit, cum primum mihi res inchoanda esset, sed cum viderem in longiori mora rem spectare ad seditionem idque imprimis cauerem neque vel minima in parte Maiestatj vestrae sacrae ullam de me sinistre suspicandj praeberem occasionem si tenaciter illud urgerem, satius atque reipublicae consultius existimauj prudentissimo Maiestatis vestrae sacr. id committere arbitrio, iquam cunctando ingentibus ansam prebere tumultibus. Perpendat igitur Maiestas caes., pauculos esse fidei Maestatis vestrae caesare^ debite deuinctos. Imo maximam partem regni ignaram esse omnium actionum, Turcam quoque ii nequaquam laturum, imo ipsos quoque regnicolas alienissimos a mutatione esse, in qua nunc quoque parum abfuit, quin de tota patria actum esset, ni secundum Deum bonorum solerti consilio atque singulari industria occursum esset. Atque nihil me quoque maiori sedulitate curabitur, salua eiusdem in me gratia, quam ut omnem fidem, subiectionem, obedientiam ad extremum uitae anhelitum eidem declarare possim. Dum ne temere sycophantis et falsarijs aures praebeat, sed utramque partcm in morem summorum regum cognoscat. Cum autem et comitatuum aliquot Hungariae admiuistrationem liuic regno adiunctam esse, Maiestas vestra sacr. cupiat uti et antea fuerat. ne qua in parte dominium sibi Turca in ea uendicet, quod Vayuoda sim tantum Transsyluanus, salua deliberatione Maiestas vestra sacr. velit clementer adijcere ad solennem titulum et partium Hungariae locumtenens aut aliquid simile, quod prae se ferat administrationem etiam tractuum Hungariae, cum praesertim exteris quoque ius hic dicendum sit. Denique illud quoque significandum duxi, quomodo annis superioribus Siculi, natio huius regni fere potissima inbel-