Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)

10. fejezet: 1571-1576 - Törvények és irományok

1571. máj. 26. 465 mum comminatione igni ferroque terram uastaturum, siquicl secus a nostris committatur, ubi minima ex parte illud olfece­rit. Quibus certo cognitis nequaquam vel patriae salutare vel Maiestatis vestre caesare§ rerum commodo iieri duximus ? si a nobis postulata Maiestatis vestrae caesareae regnicolis pa­lam proponeretur. Sed quorum fides atque propensus animus nobis impri­mis cognitus erat, iuramenti vinculo ijs astrictis et delibera­tione cum ijs babita placuit rem liberae electioni committj. Quibus rite peractis, priuatim conceptis uerbis ita coram se­natu in ordinem ex praescripto res coacta est, ne publicae fidei quicquam vel aduersaretur vel derogaret, propter nego­tiorum maiorem securitatem. Cum igitur electio atque iusiu­randum finem sortita essent in mea persona, nianifeste appa­ruit rem tuto diutius caelari non posse, idque inde maxime quod arces atque fortalicia fidei meae nondum commissa es­sent. Qua de re idem Chyausius cum postridie coram regnico­lis responsum expectaret, sine ullis ambagibus pure atque simpliciter non se prius hinc moturum (quamuis antea disces­sum improbe maturaret) quam dictae arces palam mihi resi­gnarentur, confirmauit. Quam difficultatem etsi multis uerbis hodie quoque mitigare tentauerim, deinceps quoque tamen omnis in ea re a nobis opera summetur, ut vel maximis munc­ribus irretitus sine mora hinc discedat. Sed illud sile.itio prae­teriri non potest propediem nouum adfuturum Chyausium, qui si eadem mente haec imperatorj referent, certo sibi Maiestas uestra caes. persuadeat, ultimum nobis excidium et eidem iu­gentes curas ex eo orituras esse. Quae cum omnia sic se liaberent cumque mihi imprimis ad Maiestatem vestram sacr. omnis animi et uirium spectaret intentio, quae superioribus temporibus certis indicijs a me de­monstrata fuit, hodie uero re quoque ipsa id omnibus mani­feste declarandum duxi, in ea maxime parte quod posthabita imperatoris Thurcarum electione, omnium denique statuum manifesta comprobatione, honestissima quoque insuper fortu­narum omnium mearum condicione in eadem iuramenti uerba a Maiestate vestra caesarea praescripta, nulla vel mutatione vel diminutione interposita (quamuis Maiestas Yestra caes. Erdelyi Orszaggyulesi Emlekek II. 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom