Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok
secl et sedecima parte colonorum suorum alijsque necessarijs auxilijs adesse studuerunt, prout et de cetero studebunt, et penes Maiestatem suam (fortuna ita poscente) vitam et sauguinem fundere non dubitabunt. Quia autem ad necessarios finium munitiones et conseruationes presenti pecunia opus esse intelligunt, propterea pro solita eorum promptitudine et obedientia offerunt domini nobiles de singulis portis colonorum ipsorum, iuxta priorem connumerationem, singulos nonaginta nouem denarios ad proximum festum beati Nicolai episcopi Tbordam ad manus exactoris Maiestatis su^ administraturos. Domini Siculi simili modo eadem onera sese ferre paratos esse offerunt, modo supplicant ne grauiori onere grauentur, fratresque eorum, quos e medio ipsorum nuper sumptibus potiorum et primipilorum emittere debuerunt, remittantur et de cetero ad similia ne compellantur. Domini Saxones quoque aequalia onera subire de medio eorum offerunt prout dict<j due nationes, supplicantes ne Maiestas sua ipsos Saxones ad maiora onera subeunda et maiores solutiones astringere dignetur, cum et superioribus diebus certum numerum peditum cum graui solutione expedire debuerunt, a quorum vlteriore intertentione dignetur eos Maiestas sua exonerare gratiose. Et licet domini ot nobiles Hungari ad presens in medio nostri presentibus comitijs non intersint, niliilominus dignetur Maiestas sua per eosdem quoque equalia onera subiri facere. Item quod regia Maiestas dominis magnatibus, uobilibus vel aulicis suis prorogationes illegitimas dare ne dignetur; quod si vero ad instantiam quorumcunque dominorum nobilium aut aulicorum prorogationes contra decretum regni cuipiam dare dignaretur, tales literae prorogatori^ nou obseruentur, et domini magistri prothonotarij cum assessoribus illas iure discutere debeant : an sint legitime vel illegitime iuxta contenta decreti; hoc idem obseruandum in sedibus quoque comitatuum. Item quando regia Maiestas, aliquibus respectibus vel necessitatibus huius regni ingruentibus, terminum iuditiorum siue dominorum Hungarorum vel autem Transsyluanarum