Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 2. 1556. sept.-1576. jan. (Budapest, 1876)
8. fejezet: 1559-1564 - Törvények és irományok
strandum obtulerunt. Si vero administrari negligerentur, elapsis terminis praescriptis comites vel vicecomites et judices nobilium in vtroque regno, cum omni solito grauamine administrare debeant et teneantur. Item quia modus exercituandi in articulis superiorum comitiorum plane descriptus habetur.itaque modus ille etnuuc et inposterum iuxta exigentiam necessitatis publiccj et mandati Maiestatis sue sacrae, semper obseruetur: offerentes nihilominus identidem fideles Maiestatis suae vitam sanguinem et fortunas eorum penes Maiestatem suam in omnem euentum semper presto adfuturas. C^terum quia tempore celebrationis judiciorum per procuratores in agendis causis super articulo generalis conuentus Colosuariensis, quales videlicet causae adiudicari debeant, varie solent fieri exceptiones et causarum dilationes, quantum igitur attinet ad articulum eiusdem generalis conuentus Colosuariensis de adiministratione judiciorum conclusum,simili modo etin presenti congregatione,ut ille articulus quiincipit: »in administratione autem juditiorum is modus obseruabitur« etc. per omnia hoc modo intelligendum est, quod omnes causae, in quibus uidelicet prescriptio nondum est completa neque compleri debet, nec non etiam causae dotum et rerum parafernalium, factum tutele diuisionis bonorum inter fratres et sorores,jurium impignoratitiorum, defectus seminis,notae infidelitatis et transmissionum in suis terminis tam pro dominis et nobilibus Huugarys quam Transsiluanys directe judicentur. Quia autem causae factum honoris tangentes,citra iniuriam, grauaminaet expensas dificiles causancium, in statutis terminis celebrationis judiciorum commode tractari discutique non possunt, propterea conclusum vt liuiusmodi causae facti honoris in comitijs generalibus et parcialibus ob presenciam sacrae Maiestatis regie, dominorum baronum, procerum et judicum regni, ordinarie semper iudicari et terminari debeant. Quantum ad precia et redemptiones literarum in minori cancellaria sacrae Maiestatis sue emanandarum attiuet, conclusum fuerat in proximis comitijs parcialibus Coloswarij pro festo beati Martini episcopi celebratis, vt octo probi, docti et jurisperiti viri eligerentur, qui ex decretis diuorum Matthie et