Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

1. fejezet: 1540. aug.-1542. marcz. - Törvények és irományok

De quibus nos cum Reuerendissimo Domino Episcopo Trans­siluanensi constituti et locuti sumus, sed quoniam Nosipsi ad ea peragenda et absoluenda suffieientes esse non potuimus, vi­sum est Xobis Hec negocia cum pocioribus aliquot fratribus dominationum vestrarum communicare. Convocaueramus igi­tur hue ad oppidum Dees aliquot pociores personas. Ex do­minis Tam nobilibus quam Siculis et Saxonibus, cum quibus ea negocia communicavimus, Ipsi tamen videntes Rei magni­tudinem, nobiscum nichil absolverunt, Sed communi consensu Deliberaverunt vt huic negocio, congregacionem Indiceremus, vt videlicet dominaeiones vestre, liabito prius mutuo colloquio eligerent et mitterent certos, ex fratribus suis, Idoneos et suffieientes ad albam Juliam, ad Dominicam Judica proxime venturam. Et quamvis congregacio ipsa, alio in loco celebrari solita sit Sed quoniam in hys Rebus presencia ipsius domini Episcopi plurimum necessaria est, habentes Racionem infir­mitatis sue, statuerunt vt ys sit locus ipsius congregacionis, proinde dominaeiones vestras hortamur, ac eciam committimus ut ad prescriptam diem dominicam Judica, certos ex fratribus suis cum plena informacione ad Albam Juliam mittere debe­ant vt cum illis de omnibus Negocys Regni huius consultare et concludere possimus, secus non facturi. Datum in Oppido Dees Feria tercia proxima post Dominicam Reminiscere, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quadragesimo Se­cundo. (Eredetije, mely levélalakban vizjegy nélküli papirra volt irva, s kivűl gyűrűpecséttel — melynek rézsútoson kétfelé választott paizsában felül galamb van szájában olajággal, alól egy fél ugró egyszarvú — lepecsé­telve, a szász nemzeti levéltárban, anni 1542 : 393.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom