Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)
6. fejezet: 1553. maj.-1856. sept. - Törvények és irományok
498 KKKELYI OKSZAGGYIILKSKK. eyt in ducatu Oppolitano, cum regc Romanoruni concordauit. Iteni hoc quoque circumferunt, quod dominacio vestra omnia h^c a semetipsa faceret. et quod ex Polonia transfugisset, et nusquam alibi locum sibi jnueniens, })i*ofecta esset versus Lvppam ; pr^terea quod Agrienses Franciscum literatum jntercepissent. multeque falso litere a})iid euni jnuente fuissent, secl dominacio vestra nullam intelligentiam, nullum certum rebus suis fundamentum cum Thurcis haberet, secl nunc primum supplicaret passe Budenzi et Imperatori, nihil tamen essent facturi; talium numerum nos perscribere nequiuimus, sed hoc precipue volunt probari et experiri dominacionis vestr§ cum Thurca jntelligenciam, nimirum volunt obsidere castellum Pochay, tali modo quod tormenta e Waradino istic ferantur, et si hoc facto Thurc^ se mouerent, ad quam rem diligentes habituri sunt excubias, tormenta ipsa subito reportent, si vero Thurc^ se 11011 mouerent, statim et Kereky et Mwnkach obsiderent, ad hoc vero elegerunt ipsum Balassa; hic autem quoque omnia constanti et audaci animo contererent, antea quoque doiuinacioni vestre bina vice per duos homines satis abunde nuntiauimus, sed nescimus an homines illi pacifice ad dominacionem vestram peruenerunt; quare nunc quoque dominacionem vestram rogamus, mittat per fidum aliquem hominem literas ad tres nationes singillatim, in quibus firmiter precipiat vt reginali maiestati et eius filio in omnibus obedientes et fideles sint, et tributum jmperatoris, quod violenter ab illis exigitur, nequaquam administrent, nam gentes regie pecuniis valde sunt exhauste, si tributum quod ad festum sancti Bartholomei administrari necesse est, manibus suis 11011 applicabunt, quare domine magnifice accelera et hoc doniinationis tue erit. Preterea rogamus dominacionem vestram magnificam propter deum vt aliquas pecunias cum hoc ipso liomine mittat, quas non nobis sed pixidarijs et stipendiarijs militibus petimus qui nobiscum sunt, et quos sine solutione retinere nequaquam possumus. Finaliter dominacionem vestram rogamus faciat nos de omnibus rebus certiores, et jnformet, quid nos facere opporteat; dominacio vestra scribat ad Cherepowyth pulchris verbis, nam indignatur, quod nec domina nostra, nec dominacio vestra quicquam ipsi scripserit. Paulus Bank cum domino Bathory