Szilágyi Sándor szerk.: Erdélyi Országgyűlési Emlékek 1. 1540-1556 (Budapest, 1875)

5. fejezet: 1551. aug.-1553. april. - Törvények és irományok

VII. 1552. jan. 3. Kearly Ferencz jelente.se Gastaldonak az orszdc/gyules folyamarol. Illustrissime domine, domine obseruandissime; post ser­uicij mei commendationem ; quod jllustrissima dominacio ve­stra, ad literas meas pie, et graciosissime respondit, ingentes gracias ago, idque meis ofiicijs refundere studebo: quantum ad arcam fieri debendam attinet, id illustrissima dominacio vestra ex pietate relligionis facere statuit; familiaribus suis pro voto eiusdem respondebo ; scribit deinde jllustrissima do­minacio vestra quod de negotio, et statu diete nihil scripserim, jd erroris vt illustrissima dominacio vestra ignoscat rogo : non enim ex negligencia factum est, sed vt debui in tractandis re­bus occupatus fui, et nihil tale adhuc conclusum est, quod ca­lamo dignum fuisset, nihilominus tamen quemadmodum jllu­strissime dominationis vestrc coram locutus sum, ita nunc quoque bona fide, omnes vna voce, vno consensu ad fidelitatem sacratissim^ regie maiestatis domini nostri clementissimi, et dignitatem jllustrissimo dominacionis vestre quantum attinet. parati sunt domini regnicol^ se tenere, hoc reuera, jllustris­sima dominacio vestra sibi polliciatur, eiusque maiestatj secure et sijncere significare presumat: hvs tandem comicijs finitis, domini regnicol^ omne id quod per eos conclusum erit, in ar­ticulis, per certos fratres eorum ad jllustrissimam dominaci­onem vestram missuri sunt: deinde missuri etiam ad eius ma­iestatis conuentum Posonij celebratum fratres eorum mentem et mandatum eius maiestatis accepturi. Ue negotio tandem oppidi Zylah optinie iam meminj quod jllustrissima dominacio vestra meam ad jntercessionem contulerat prius pro officio domino Nicolao Yrbay, verum vi­uente adhuc reuerendissimo quondam domino Episcopo Ya­radiensi officium illud pro racione ipsius domini Clementis Arthandy liabebatur: Nihil est difficultatis vt ipse dominus Arthandy prouentus suos percipiat et tandem dominus quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom