Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés
76 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS nosque de omnibus postmodum per literas suas non gravatim edocere Dilectio Vrd velit. Quam de caetero foelicissime valere cupimus. Datum ex arce nostra regia Pragensi, ultima die mensis Martii 1606. Archiduci Matthiae. (Fogaim, a Mesi adv. kam'. Itárban. Mia. Prag.) 19. (1606 márczins.) Hivatalos kivonat a magyar királyi tanácsnak' a szent gyár gyna\yi országgyűlés teendőiről készült veteményes jelentéséről. Observandi termini pro festo divi Georgii ea etiam est ratio, ne interim decimas aut alios quoscunque proventus tricesimarum fodinarum taxarumque civitatum percipiant neve aliquid amplius anticipent, propterea quod festum sancti Georgii terminus sit omnium decimarum proventus et solutiones percipiendi. Quo quidem termino neglecto, rebelles in partibus regni inferioribus duorum, in superioribus vero trium annorum proventibus potientur. Quod si vero cum Turca pax ante diaetem concludi poterit, quia de exigenda et imponenda dica propter immensam regni desolationem parva spes esse potest, cum regnicolis tractandum de confiniorum provisione, de victualibus, laboribus gratuitis et de regni tranquillitate a latrociniis et insolentiis haidonum usque quaque constituenda deque interna et mutua regnicolarum pace et ut inra serio ac diligenter administrentur ac Sua etiam M a’ causas suas iustitia mediante suisque terminis et citram competentibus indicibus instituat et prosequatur. Quod autem ad Ecsed et reliqua Batoriana bona et si quae alia essent, quae hoc tempore ad Suam Mtem devoluta censerentur, annualem revolutionem hire acquirere actionemque suam superinde instituere benigne Mras Sua curet, alias magnum praeiudicium iuribus Suae Mtis pararetur. Quod si vero praeter spem et expectationem pacem cum Turea constituere non possent, tum ad diaetam iuxta modum usitatum annorum praecedentium, de insurrectione generali atque