Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés

16(U MÁRCZIUS. 73 dederimus, cui respondi : dedisse nos et humillime pro ope et auxilio rebus nostris desperatis ferendo supplicasse ; tradidi copiam illarum litterarum quas Suae Sanctitati transmisimus ut Suae Ser 1 daret ; ita factum est; legit illas Sua Sertas et accedentibus glossis et commentariis, (piae dominus Krenperg fecisse videtur, eiusdem indignationem incurrimus ; tandem oportuit ut erumperet quae ipsi in secreto tractabant. Hodie vocati ad aulam, ego et reverendissimus dominus Agriensis in praesentiam Suae Ser1" accorsiti sumus, ibi dominus Krem- pergkh, praesente illustrissimo Trauczemo exortus est, Suam Sertem indigne tulisse quod ad summum Pontificem scripserimus ; nos enim male in iis litteris de Sua Mte et Sua Serte sentire quod statum ecclesiasticum ipsi tutati non fuerint ; nos praeterivisse Suam Mlcm cui fidelitatis iuramento adstricti sumus et recursum habuisse ad Suam Sanctitatem. Non defuisse neque defuturum nobis esse Suam Ser1 m, sed paulatim procedere voluisse ut hos tumultus componeret, et alia eiusmodi plurima commemorabat.1) Quare iubere ut a similibus scriptionibus desisteremus et quia res magna est quam aggressi sumus, Suam Sertem de omnibus suam(Mtcm informasse, inde ulteriorem resolutionem expec- tandam. Ego iuxta istos articulos quos hisce transmitto,1 2) resolute respondi, quia hic causam Dei tractari animadvertebam. Et quia verendum est, si nuncii apostolici authoritate destituamur, omnes conatus nostros fore irritos et post conculcata ecclesiae inra adhuc quosdam insultaturos nobis, quam praeclare nobis - cum (pii protectionem S. Sedis apostolicae imploravimus actum sit. Humillime illmae Dni Vrae supplico ut apud sanctissimum dominum nostrum eo negotium status ecclesiastici et fidei catholicae dirigat, ut illustrissimae Dni Vra? ad dictam nostram veniendi detur facultas, et ipsa afflictis rebus nostris opem ferat. Neque enim supplices manus ad Suam Sanctitatem tendere inter­mittemus, donec a furore haereticorum, accenso in Suae Mtls et Suae Ser'IS pectore zelo, nos eripiat. Haec paucis et secreto Dm Vn'' ül"*at!. significanda fuerunt, cuius gratiae me totum 1) 'I'. i. K ren porgli. 2) L. a mellékletet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom