Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés

1606 MÁRCZIUS. 67 (|UOties opus fuerit suscepturus sis ; tamen quia intelleximus fore ut futuro Posonii conventu cui Nobilitas Tua iussu caesa- reae Maiestatis interesse vel potius praeesse clebet, de multis disceptetur, quorum deliberatio maximum momentum habitura est ad religionis dignitatem et -ad iuris ecclesiastici conserva­tionem ; rei gravitate admoniti et periculi magnitudine impulsi petimus a Te etiam atque etiam et in visceribus Christi Nobili­tatem Tuam rogamus ut omni studio opera consilio diligentia labore curet nitatur efficiat ne adversus orthodoxe religionis integritatem et ecclesiae libertatem quicquam decernatur. Profecto novimus zelum atque pietatem Tuam et quod minime eges nostris cohortationibus ; sed auctoris Q malorum omnium fraus nimis perspecta nos cogit ut attentius caveamus cupiamus- que ut virtus et constantia Tua egregia quidem semper nunc multo clarior eluceat ad dei gloriam et ad totius reipublicae Christianae salutem ; praesertim cum sciamus adversarios nostros satanae ministros nihil praetermissuros quo magis impietas atque perfidia amplificetur. En Tibi proponitur nobilis occasio uno atque eodem tempore de ecclesia sancta dei et de caesarea Maiestate praeclare merendi ; nam qui ecclesiam oppugnant, imperium quoque diarissimi in Christo filii nostri Rudolphi imperatoris electi fratris Tui evertere student, ita ut adversus ecclesiasticos praevalere non possint quin maximum comparetur detrimentum Austriacae Domui in qua singularis pietas semper viguit. Quae res pro paterna charitate qua prosequimus augustam familiam Vestram, auget nostram solieitudinem. Quare vehe­mentius flagitamus a Te quod Tua sponte facturum existimamus. Ceterum ut commodius quod a Te petimus praestare possis, nunquam destiterimus nostris ad deum orationibus studia conatus et consilia Tua adiuvare. Interea Tibi cum omni cordis affectu apostolica nostra benedicimus benedictione. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annido piscatoris Vili Cai. Aprilis MDCVI. Pontificatus nostri anno primo. (sub plica) Petrus Stroza. Külczím : Dilecto filio nobili viro Matthiae Archiduci Austriae. (Ered. a bécsii állami levéltárban.) q Illésházy.

Next

/
Oldalképek
Tartalom