Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 SZEPTEMBER. 683 •Quod cum certi motus in Hungária et Transsylvania vindi­candae religionis recuperandarumque libertatum causa per eorundem regnorum status et ordines excitati iique tandem facta inter sacrat, ca.es. regiamque Mtem et spectabilem ac magni­ficum domi ium Stephanum Bocskay et regnicolas ei adhaerentes reconciliatione sopiti composition e fuissent eo modo quod pre­libata sacr. caos, ac regia Mtas non modo omnium violentiarum, caedium, rapinarum, aliorumque quorumlibet facinorum sub motibus istis a quibuscunque iu regno Hungáriáé et Transsyl­vania patratorum eidem domino Bocskay et adhaerentibus eidem regnicolis obliterationem oblivionemque peculiari suo diplomate promiserit, sed etiam receperit assecuraveritquc eosdem universos status et ordines regni Hungáriáé i i sua religione, iuribus ac libertatibus inviolabiliter se conservaturam successoresque Suae Mtls caesareae et regiae legitimos nimirum Ungariae reges conservaturos. Ideo nos quoque ut haec omnia maiori robore firmentur atque facta reconciliatio tanto stabilior sit, penes supradictam sacrat, caes. regiamque M em fideiussimus spopondimus atque assecuravimus praedictos dominum Bocskay universosque status et ordines regni Hungáriáé et Transsylvaniae, quod Sua Mtas caes. ac regia hanc reconciliationem cum Hungaris factam inviolabiliter in omni sui parte observabit et per alios quoque observari faciet ac neminem dominorum regnicolarum cuiuscunque sint ordinis in sua religione, confessione eiusque libero usu et exercitio similiter et in libertatibus iuribus ac legibus eorum turbabit, neque per alios turbari faciet, quovis praetextu aut modo aliquali. Quin imo nos quoque, universi nimirum dicti archiducatus Su­perioris et Inferioris Austriae status et ordines nihil contra eosdem Hungaros, quod vicinitatis ins possit laedere, ullo unquam tempore attentabimus, sed cum iisdem amicitiam ac bonam vicinitatem sincere ac inviolabiliter colemus. Per­suadentes nobis quod iidem quoque domini Hungari, secun­dum antiqua pacta et foedera nobiscum bonam vicinitatem et amorem colent et ultro citroque commercium liberum omnibus relinquent. Prout promittimus, spondemus et asse- curamus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom