Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1606 SZEPTEMBER. 665sis, sumptibus, etiam sanguini ex nobilissima stirpe progenito peperit ; omnia praesertim in eum finem, ut Hungária salva, quieta et ab incursione infestissimorum inimicorum tuta esse possit. Quid porro Austria, quamvis proportione et opulentia aliis ditionibus minus conferenda, singulis annis pro defensione propugnaculorum Hungáriáé, hactenus ex communi ordiium aerario praestiterit, id omnibus et praesertim regnicolis manifestum est, nec facile, computo facto, summa earum, quae pro incremento regni Hungáriáé, hactenus impensa fuere, assequi poterit. Quae cum ita sint et testes praenominatos Hungáriáé regnicolas tantorum benemeritorum [ipsos] met habeant huius arehiducatus ordines, ideo praeterire minus possunt, quin moerorem animi sui detegant et lacessiti quasi causam reposcant, quare anno proxime elapso, iuribus vicinitatis, pactis et foederibus tam sancte et pacate a statibus Austriae hucusque servatis, nusquam ab iisdem offensi nullaque iniuria provocati tam arctam inter ipsos amicitiam rumpere 1) et sine omni et legitima et iusta causa contra ius gentium nulla praecedente belli et inimicitiae denunciatione (quod a communi hoste fieri non consuevit) violarint ac impetum fecerint hostilem in celeberrimum hunc Austriae archiducatum et [in] nihil tale a suis vicinis opinantes ferro et igni funesti irruperint passimque nulla habita sexus ratione milite peregrino et barbaro consociato et in auxilium adducto, caedibus, incendiis, depopulatione, rapinis et plurimorum in miserrimam servitutem deductione ac barbarica plurimorum venditione, crudeliter grassati sint damnumque irreparabile, prout vestigia omnium oculis exposita edocent et miserorum lamentabiles quotidianae testantur querelae, intulerint ? Quibus incursionibus saepius repetitis hoc tandem effecere, ut maximo suorum et subditorum dispendio status Austriae novum militem conducere et ad arma domestica pro defensione recurrere cogerentur, subsedentes nunc extremam egestatem, in quam incolae eiusdem arehiducatus praecipitati, ex qua emergendi nulla occasio superest. Quantae hae sint grates pro tantis beneficiis saepius in summo periculo praestita J) Kimaradt a segédige: voluerint, vagy maluerint vagy sibi proposuerint-