Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
•656 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK labiliter ea omnia quae in tractatu iam concluso continentur observaturos ac a turcica confoederatione quamprimum recessuros caveant, iidem domini consiliarii acceperunt et in deligentem deliberationem duxerunt. Hanc itaque formulam subse- quentem sufficientem esse existimant, ne, si ad particularia scriptum se extenderet, ulterius disputandi causa eis praeberetur : Nos Stephanus de Illésháza, comitatuum Trinchiniensis et Liptóviensis comes, Franciscus Mágochy, comes comitatus Tornensis, Georgius Druget de Homonna, comes comitatus de Ungh, Sebastianus Tököly, Georgius Hoffmann et Petrus Mlado- sowyth memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum ad sopiendos certos motus et tumultus bellicos superioribus temporibus in regno Hungáriáé exortos inter sacram caes. regiamque Maiestatem ac N. Stephanum Bochkay etc. et regnicolas eidem adhaerentes nos tanquam plenipotentiarii eiusdem N. Bochkay ac regnicolarum eidem adhaerentium cum solemni et plena potestate ad exequendmn tractatum iam ante conclusum missi ac delegati ad serenissimum principem dominum Mathiam archiducem Austriae etc. in civitatem hanc advenissemus, nos nomine et in persona principalium nostrorum praedictorum omnem illum tractatum et transactionem et universos et singulos articulos hic Viennae 23 die mensis Junii proxime praeteriti ab utraque parte delectis conclusos et transactos in omnibus punctis et clausulis firmiter et inviolabiliter observabimus et iidem principales nostri tam scilicet dictus princeps et regnicolae ei adhaerentes ac tam nostri, quam eorum successores et posteri firmiter et inviolabiliter osbervabunt et per nos quorum interest, observari facient, neque iis vel in minima parte contravenient.1) Ad quae omnia et singula observanda nos et supradictos principales nostros * 2) fide, honore, humanitate ac sub poena in iisdem *) Ide n formula egy másik hivatalos példányában a következő betoldás sturatoti : ita tamen ut ea quae ad postremas petitiones dominorum regnicolarum iuxta Suae Serenitatis resolutionem ad proxime futuram diaetam reiecta sunt, ibidem revideantur et complanentur. 2) Ide a formulának előbbi jegyzetben említett példányán Khnnperg a következőt szúrta be : Interim dum haec in dieta publica in constitutiones, publicas iuxta tractatum redigantur.