Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 SZEPTEMBER. 645 rationibus nec argumentis vinci se patiuntur, Sertas Sua iam aliquoties experta est ; nec facile, quid medii inveniendum sit, in hac internunciorum disceptatione dici potest, postquam nec Sua Sertas a transactione antea conclusa discedere potest et si illi obfirmato animo in sententia persistant, timendum est, ne labores hactenus a Sua Serte clementer facti et acta omnia corruant et induciae quoque cum Tureis progressum non habeant, qui iam parati in castris non procul sunt. Putarent tamen do­mini consiliarii persistendum Suae Ser'1 firmiter esse in priori transactione propter causas antea dictas et vocandos esse Boch- kaianos in praesentiam Suae Sertis et legatorum, qui e Bohemia, Moravia, Sylesia atque Austria aliisque provinciis huc venerunt et eis coram Sua Serte et externis legatis exprobrandum, quod tam indigne et inconstanter Suam Mtem caes. et Sertem quoque Suam tractare non erubescunt, sicuti in priori quoque scripto propositum est, persuadendumque eis, quantum uspiam fieri poterit, ut iam tandem priori transactione sint contenti, in qua id quod nunc de religione petunt utique est compraehensum, ita ut non sit necesse eos propterea tumultuari. Aut si llliés- hazius ob valetudinem in aulam venire non posset, per delega­tos utriusque nationis praecipuos consiliarios hoc eis denun- ciandum. Quod si nullo modo sibi persuaderi paterentur (prout sunt inter eos adeo refractarii quidam et protervi, ut se potius ad Tureas deficere, quam vel tantillum a pertinacia discedere velle dictitent), tunc illud fore medium videretur, ut Sua Sertas, salva in aliis punctis priori et ultima transactione, hunc de religione articulum per alias literas suas ita eis declararet et interpretaretur, ut nemini ex ipsis pro religione molestia aut vis inferretur, eiusque rei Sertas Sua eis se vadem et sponso­rem praeberet. Ab huiusmodi Suae Sertls assecuratione amplectenda dici­tur Illiésházius non esse alienus. Et si ipse, ut antesignanus caeterorum ea contentus foret aliosque articulos, quos urget, missos faceret, Turcisque perscriberet concordiam inter Suam Sertcm et Hungaros conclusam esse nec esse opus, cur ipsi bellum nobis inferrent hocque modo Tureae aut averti a proposito aut aliquo modo retardari possent : utique pro lucrando tempore

Next

/
Oldalképek
Tartalom