Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 SZEPTEMBER. 629 83. 1606 szept. 9. Becs. A lassai augusztusi országgyűlés Becsbe küldött bizottságának beadványa Mátyás jőherczeghez a június 23-diki »bécsi béke« több pontjának módosítása és kibővítése ügyében. Etsi cuiii serenissimo principe domino domino Matthia archiduce Austriae etc. sacrae caes. regiaeque Maiestatis in negotio pacis cum Ungaris tractandae et concludendae pleni­potentiary spectabilis et magnificus dominus Stephanus Illés- házy, serenissimi principis domini Bochkay et sibi adhaeren­tium dominorum regnicolarum Hungáriáé ad eandem tractatio­nem missus legatus de articulis et conditionibus pacis 23. die proxime praeteriti mensis Junii transegerit atque concluserit, tamen cum ex iis, quae tum acta tractata atque conclusa sunt aliqua obscura sint et clariore explanatione ac forma verborum stilo ac iuribus regni Hungáriáé magis accomodato indigeant, aliqua vero ob respectum futuri commodi ac publici boni con­servationem in melius reformanda ; nonnulla etiam ob certas causas, maxime vero ob eundem publici boni respectum denuo humiliter petenda impetrandaque occurrant ; ideo pro iis instant domini regnicolae certoque sibi persuadent sacram Mtem caes. ac regiam, ea cum plane insta et digna sint, haud gravatim pro sua aequitate proque singulari erga conservandam rem- publicam Christianam studio et pietate esse concessuram neque dilationem aliquam ea in re longiorem facturam, cum tempus quoque paci cum Tureis tractandae destinatum moram non patiatur neque nobis diutius hic morari consultum sit. Illa vero quae dilucidari atque denuo concedi petuntur haec sunt : In primo articulo, in quo libertas religionis universis statibus et ordinibus regni Hungáriáé a sacra Mte caes. ac regia conce­ditur, in speciali ordinum regni enumeratione plebei ordinis homines omittuntur ; iidem domini regnicolae petunt dictionem »villas« addi. Et illa quae in fine eiusdem articuli adduntur his verbis : »absque tamen praeiudicio Catholicae Romanae religionis et ut clerus, templa ac aliae ecclesiae Catholicorum Romanorum intacta et libera permaneant, atque ea quae hoc disturbiorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom