Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

<326 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK mini consiliarii Ungarici, et quia vereor ne iuxta Jllésházi? instructionem episcopi a tractatibus excludantur aut saltem unus cum reliquorum ignominia admittendus sit, consultius- fore indicarem, ut omnes Ulésházii postulationes cum pleno Ungarico consilio tractarentur et illud suum consilium scripto Suae Sei-ti traderet. Xam sic nullus de comtemptu conqueri, posset, quod frustra et cum iactura expensarum suarum et hono­ris huc vocati essent. Deinde maturiora essent eiusmodi consiliar quae a toto collegio proficiscerentur. Tertio : seculares consi­liarios tueremur, ne iacturam suorum bonorum facerent, si cum Ulésházio coram resistunt, ille author est Boczkaio ut eorum bona auferat. Quarto : alii non possent in nos detorquere ti quid admitterent (intelligit me illma D10 \7Ta.1) Si itaque haec- mea opinio illma Dni Vrae probatur, supplico ut apud Suam Mtatem efficiat, ut Eadem ita ista fieri mandet, et imprimis ne- statum ecclesiasticum Ulésházy a tractatu praesenti excludat, quia alias usu roborabunt quod episcopis in administratione- publicorum negotiorum locum nullum relinquent, quod futurum est cum detrimento honoris Dei, Suae Mtlä et regni tranquilli­tatis. Quia status ecclesiasticus ideo a divis olim regibus Unga- riae tanta potestate fuit munitus, ut a talibus rebellionibus- tutiores essent, et in fide praelatorum securius conquiescerent r nunc quoque ea ratione amovere volunt praelatos, quia illos patiuntur suorum moliminum adversarios. Haec illmae Dni Vrae confidenter significare volui. Eandem divinae protectioni com­mendans. Datum Viennae 2. Septemb. anno 1606. Ulma~ Dni Yrae addictissimus servitor Franciscus Forgács Epus Xittriensis mpr. Kiilczim : Illustrissimo domino Leopoldo a Stralendorf, sacr. caes_ regiaeque Mtis secreto consiliario . . . stb. (Sajátkezű ered. a Mesi áll. Kárban.) 1) Ez czélzás Mátyásra és Mátyásnak a nunciushoz júl. 29. intézett leve­lére, melyben a nuncius által kifogásolt vallási czikkért (a június 23-diki béke- okmánv első czikkeért) a felelősséget a magyar püspökök és tanácsosok nvakába varrta.

Next

/
Oldalképek
Tartalom