Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)
II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember
1606 AUGUSZTUS. 615 •debent, se nulli secretum illud manifestaturos. Ego hinc dolosam fidem Bocskai ad fraudem Mtatl Suae faciendam comparatam colligo et plane existimo, eo rem propendere, ut pactis conventis nequaquam stet. Cum itaque merito eiusmodi fraudum architectus ipse Bocskai et insidiosissimus Illésházi suspecti esse debeant, suaderem, non ita huic paci et reconciliationi •fidendum, quasi omnia iam essent composita et secura, sed rebus mature providendum et praeparanda media, ut fraudem et dolos in capita ipsorum converteremus. Sciet ex his plura animo suo revolvere DtlQ Vra illustrissima. Satis mihi fuit artes istas rebellium detexisse. Quod reliquum est il]maM Dnera Vram diu valere cupio. Datum Posonii 25. Aug. anno 1606. Illustrissimae Dni V,Iae Addictissimus servitor Franciscus Forgács Eppus Nittriensis m. p. Strahlendorff megjegyzése : Dominus cancellarius Ungariae. Praesen- tatae 26. Augusti hora nona mane, anno 1606 Viennae. Külczím : Illustrissimo domino Carolo a Stralendorf, sacr. caes. regiae- •que Mtis secreto consiliario .. . stb. (Sajátkezű ered. a bécsi áll. Itárban.) 73. 1606 auguszt. 26. Rozsomberk. Illésházy röviden tudósítja Mátyást arról, a mit Bocskayval és a kassai országgyűlési rendekkel végezett s a gyűlésből a kiegyezés véghezvitelére választott országos bizottság számára menedék- leveleket s elszállásolást kér. Serenissime Princeps .. . stb. Ego hoc vespere Cassovia hue Rozembergam veni et post multos luctus negocium pacificationis Deo propitio in bonum finem deduxi ; in quibusdam tamen articulis uberiorem adhuc ^declarationem ad normam et phrasin regni Hungáriáé convenientem postulant ; intercedunt etiam pro quibusdam personis ; •quae non sunt tanta ut facile componi et complanari nequeant. Hoc unum pro communi bono (siquidem videbant aliter fieri non posse) oportuit me facere, nimirum, quod dominus Bocskay