Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

1606 AUGUSZTUS. 613 omnino de vita et valetudine eius desperent, triumque mensium ad summum spacio victurum eum praedicerent. Quodque secretissimum condiderit testamentum, quo officium suum et locum duobus hisce videlicet Paulo Niary vel Valentino Ho- monnay commendaret. Tertio : Quo ad emendationem articulo­rum Viennensim, in illis puncta haec ut sequitur tollenda seu corrigenda esse Bochkaiani censerent : Primo in negocio reli­gionis particulam illam : absque tamen praeiudicio catholicae Romanae religionis etc. usque ad finem tollendum esse puta­rent. Secundo : De palátino octo consiliarii id addendum esse x) censerent ; salvis tamen iuribus et libertatibus regni permanen­tibus. Tertio : Tn octavo articulo, quantum ad Jesuitas, ut omnino ex Hungária tollantur et nunquam amplius recipiantur. Reliqui vero consiliarii articulum de palatino hac ratione speci­ficali cuperent : quoniam Sua Mtas caes. Praga descendere et praesens esse nequeat, si aliquid de negociis regni Hungáriáé vellet per Serenissimum archiducem Matthiam concludere vel tractare, Sua Sertas mutuam cum palatino habeat corresponden- tiam in omnibus, exceptis illis quaecunque contra iura et liber­tates esse animadverterentur. Item ultimum articulum de Tureis, si conditiones aequas non cuperent, ut pax cum illis non posset concludi, similiter admittere ac contra Tuream, cui plus quam Christianis haberent fidei, insurgere nollent. Retulit idem d. Apponyi Haydones generalem quendam suum celebrasse conventum ac in eo sic per eosdem Haydones statutum et conclusum esse : si nimirum ipsémét Bochkay et tota ipsi adhaerens nobilitas ac magnates insurrexerint, et ipsos penes Bochkaium pugnare velie ; sin minus et Haydones quiescere. Postremo eundem dominum Apponyi ex Bochkaio intel­lexisse narrabat, quod videlicet dixisset : cur ego inquit cum Romano imperatore pacem ineam, siquidem nullum exercitum in procinctu ipsum habere video ? Nulla, inquit, tam secreta sive Pragae sive Viennae habentur aut tractantur, quae non illico ad meam perveniant noticiam. His intellectis : consultum fore existimaret idem dominus Apponyi, si versus Jaurinum q Világos, hogy az id addendum esse esak tollhiba ei (= palatino) addendos esse helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom