Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

I. Az 1606. évi Szt.-György napjár Pozsonyba hirdetett országgyűlés

1006 MÁRCZ1US. 47 regnicolae nostri eo, quod tum imperialis quoque dietae publi­catione, tum vero aliis etiam gravibus curis et occupationibus nunc distinemur, aequo animo ferent, praefatum serenissimum prin­cipem et fratrem nostrum archiducem Matthiam et attributa Eius Dilectioni de omnibus rebus agendi, tractandi et conclu­dendi plena potestate praefecimus. Quapropter fidelitatem vestram benigne hortamur, vobisque harum serie clementer ac firmiter committimus et mandamus, ut ad praedictum diem et locum peculiares et sufficientes nuncios vestros, sine ulla mora et exusatione, e medio vestri expedire et mittere debeatis, qui sint viri prudentes, pacisque et concordiae studiosi et amantes, qui illi" una cum dominis praelatis, baronibus, magnatibus et nobilibus caeterisque statibus et ordinibus dicti regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum de iis omnibus, quae ad publicam eiusdem regni nostri pacem ac quietem et tranquilli­tatem eiusdemque defensionem accomodatissima videbuntur, tractare et in medium consulere debeant. Curandum autem vobis erit, idque omnino ita fieri volumus, ut pro maturandis et confestim inchoandis tractatibus praedicti vestri nuncii ad praefixum diem certo certius Posonii compareant, secus sub poena decreti non facturi. Datum in arce nostra regia Pragensi, decima die mensis Martii, anno Domini millesimo sexcentesimo sexto. Az irat élén : Regales correctae. f Enti, fogtilmazv. a bécsi udv: hun. Itárban. Fase. 15434.) 1606 márczius 10-hez. Az országgyűlési meghívóirat a király csak márczius 22-ikén kül­dötte el Mátyás főherczeghez szétküldés végett, a következő jellemző leirat kíséretében : Rudolphus Secundus . . . stb. Serenissime Princeps, frater noster diarissime . .. stb. Transmittimus Dilectioni Yrae cum praesentibus literas nostras regales, quibus universis statibus et ordinibus regni nostri Hungáriáé partiumque ei subiectarum, generalem diaetam ad festum S. Georgii martyris proxime affu urum, Poso- nium indiximus et publicavimus, pr ut hoc ipsum ex adiuncto illarum exemplo Diltio Yrd fusius intelliget. Et quia terminus in propinquo

Next

/
Oldalképek
Tartalom