Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 12. 1606 (Bp., 1917)

II. A "bécsi béke" és a három kassai országgyűlés 1616. június-deczember

426 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK totius Christianitatis adiimxerint. In dies enim manifeste cer­nimus, Strigonio amisso postquam ex hoc nostra parte nulla nova auxilia videntur, tam Tuream quam etiam rebelles longe insolentiores reddi et pacis antea cupidissimos bellum nunc praeferre, suos in aciem educere et ex superiori Hungária rursum in inferiorem, quo viciniores sint, ponere et distribuere, sacrae caes. Mtis arces et praesidia occupari et magis quam antea obsidione cingi et arctari. Et quia sciunt secundum conscientiam articulis ipsorum Corponensium religioni catholicae sacrae caes. Mu et toti domui Bostrae Austriacae maxime adversantibus Nos minime sub­scribere velle nec posse, tanto fortius etiam suis inhaerent, nostros vero cum eorum commissariis conclusos penitus reiiciunt atque hinc de novo omnem sui belli et prosequendae seditionis causam desumunt. Quae, an vobis constent, ignoramus, Nos tamen de his omnibus sacram caes. Mtem eiusdemque consiliarios sufficientissime et multoties informasse, literae nostrae et similiter etiam legati nostri ad Suam Mtempropterea missi abunde comprobabunt. Cum antem intentio rebellium nunc ea sit, ut religionem catholicam ex regno Hungáriáé funditus extirpent, ecclesias et omnes ecclesiasticos inde eiiciant, illas suis nefandis ministeriis et exercitiis addicant, hos vero omnibus suis dignitatibus et praerogativis spolient, bona eorum in privatos haereticorum usus contra religionem catholicam convertant, leges, decreta, con­stitutiones et fundationes piissimorum quondam regum Hun­gáriáé demoliantur, inclytam Domum nostram Austriacam, ut defensores religionis et ecclesiarum, dignitatibus suis, regnis et dominiis privent, cuius rei causa iam liberius etiam in ecclesias, ecclesiasticos et eorum bona desaevire incipiunt ; adeo ut ista rebellio in comunem omnium catholicorum perniciem reperta esse videatur : officii Mei esse putavi, antequam hoc incendium latius serperet, vobis quoque ad meliorem serenissimi regis Hispániámul. domini amitini et consanguinei nostri charissimi ■et honorandi informationem, haec omnia aliquanto latius •explicare, ne Nobis denique, tanquam studiose haec silentio tegere voluissemus, culpa inuratur. Et si vero non dubitemus regiam Suam Sertem statu huius

Next

/
Oldalképek
Tartalom