Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

IG 05. JANUÁR 2. 89 Jacobi Apostoli sacrum exigatur et sine omni mora et excusatione aut quavis alia praetensione omnino exolvatur. Eam autem Contributionem fideles Regni Status et Ordines inter se suosque subditos ita ordinabunt, ut liabita ratione facultatum quorumvis iusta et aequalis Exactio fiat. tenuioresque fortunaeac pauperiores a ditioribus subleventur. Atque huic Gontributioni et Exactioni in universum omnium tarn Magnatum et Nobilium quam etiam Eeclesia­sticarum personarum, Suae Mtisque bona, sicuti etiam ea quae post priores Constitutiones nunc rursum Hungáriáé restituta inveniuntur, subiecta sint. Addendo Iiis quoque earum per­sonarum taxam, de quibus in Constitutionibus Annorum praecedentium facta est mentio, confirmando Art. X. An. 1596. Art. 3. An. 1597. Art. 15. An. 1598. Art, 7. 8. 9. An. 1599. Art. 3. An. 1600. 1601. 1602. 1603.. Art, 2. et 3. An. 1604. Et in dedititiis Colonis et Sclavonia Art. 7. et 8. An. 1602. Art, 6. An. 1603. Art, 2. An. 1604. Quemadmodum vero Contributio supradicta in militis conductionem vel in alias belli necessitates impendetur ; ita etiam iustum omnino est. ut de perceptis et erogatis liquidae et sufficientes rationes Suae Mti Caesareae liegiaeque red­dantur, aliaque in exigendis restantiis observentur, quae in Constitutionibus Anni praeteriti Art. 3. 4. 5. constituta sunt, Sed quia liactenus etiam animadversum est contra emanata statuta et constitutiones in connumeratione domorum plerum­que non sine magno publicae contributionis damno et iactura, dolos committi posse, quod nimirum non solum in locis liostium invasionibus ac damnis expositis, verum etiam in remotioribus partibus ab omni militum condescensione liac­tenus liberis, domus plenarie connümeratae minime fuerint, prout de Iiis in praeteritis etiam Diaetis, Statibus et Ordi­nibus regni a Sua Mte Caesarea Kegiaque benigne propo­situm fuit: ideo ad tollendos prorsusque levandos similes absusus, Vice Comitibus ac Judicibus Nobilium. aut iis qui­bus ea domorum connumeratió incumberet, speciale iura­mentum deferri debere, Sua Mtas adhuc omnino censet, quo se illi obligent, in ea domorum connumeratione, recte ac fideliter progressuros, nulloque personarum habito respectu,

Next

/
Oldalképek
Tartalom