Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
VI. TÓTORSZÁGI TARTOMÁNY-GYŰLÉSEK 1605-BEN.
AZ 1605-DIK ÉVI TÓTORSZÁGI TARTOMÁNYI GYŰLÉSEK VÉGZÉSEI. I. Az 1605. január 13-ki zágrábi gyűlés végzései. Articuli dominorum et nobüium aliorumque Statuum et Ordinum regni Sclavon iae in generali eorum congregatione, ex edicto spectabilis et magnifici domini Joannis DrasJcowych etc. bani, in civitate regia Montis Graecensis Zagrabiensis decima tertia die mensis Januarii celebrata, editi et conclusi. Anno domini millesimo sexcentesimo quinto. Primum et ante omnia Status et Orclines regni in praesenti congregatione ipsorum pro oratoribus in diaetam generalem modernam Posonii celebrandam transmittendis laborarunt, ex quorum unanimi voto reverendus Franciscus Ergelzky, praepositus maior Zagrabiensis, et generosus Gregorius Petheö de Gersse pro oratoribus per regnum eliguntur, quibus pro expensis fioreni hungaricales trecenti ordinantur. Si vero plus exposuerint, tempore reditus illorum facta ratione, suam rehabebunt pecuniam. Quibus dabitur instructio de omnibus, quae illis erunt proponenda. Curabunt itaque diligenter, ut quamprimum in loco compaerant. Egregius vero Wolfgangus Drwskoczy erga Suam Maiestatem Pragam mittitur ad explicandas necessitates et miserias huius regni, de quibus habebit instructionem, cui pro expensis dabuntur fioreni hungaricales in talleribus quadringenti, quod si plures exposuerit, ei recompensabitur.