Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.

870 IROMÁNYOK ÉS VÉGZÉSEK. Haec itaque quae circa religionis negotium seu arti­culum hactenus contigere et in consultationem venerunt, candide et sincere ad ill ma m D. Vestrae perscribere volui; ne forte insurgant ad partém susurrones ac inalevoli homi­nes. qui variis glossis censorum more articulum hunc per­peram interpretentur. Rev mu s d. Agriensis coram foto regno criminaliter publice ad suam propriam ac spontaneam yoluntatem accu­sandus erat; at et liaec gravis et periculosa Iis adhuc ante diaetam ungaricam pari ratione mitius componetur. Processus canonici episcoporum Ungariae, sicut Ungari in scriptis lamentati sunt, varios existimantur habere abusus, qui in comitiis proximis a rege et regnicolis limitationem admittent. Nec eum vult Serenissimus a quopiam istam haberi aut sensum intelligi debere, ac si meri laici ius canonicum corrigere, illud interpretari, aut abrogari possint; sed quod duntaxat Sua Serenitas nomine et loco Suae Maiestatis eiusdem abusus, qui irrepsisse putantur, sit abolitura et dictum ius canonicum salvum et integrum de­fensura. Articuli excepta religione reliqui omnes nec praesente me aut consulente, ab aliis quibus id negocii incumbebat, pertractati sunt; religionis autem punctum ad amussim non proprio ingenio aut industria, sed doctissimorum do­ctorum praescitu, consilio maturo, longaque deliberatione expedivi. 2) Nec mirum si impossibile fuerit ut ad votum aut nutum sereniss. princeps minus obtinuerit ; quia nulla Suae Serenitati, sed temporum turbulentissimorum iniuriae omnis faba et culpa ascribi debet. Qui demum supersunt plures articuli, ii omnes ad caes. Mtem dirigentur, ut cum sub rosa et silentio adhuc sepulti sint, faciliorem omnia nobis prae­beant pacem cum Turcis ineundam. ') T. i. limitationem. 3) Ide oldaljegyzet a nunoiustól: »non vuol dar conto delli altri articuli.«

Next

/
Oldalképek
Tartalom