Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.
FÜGGELÉK. 859 una parte suae Maiestatis caesareae regiaeque nomen et insignia exprimantur. Decimo. Ut statim conclusa et finita tractatione pacis et confirmatione illius in futura diaeta peracta universa castra fortalicia civitates oppida pagos possessiones et alias quasvis ditiones. exceptis illis quae vigore praesentis reconciliationis Bochkaio concessa et tradita per suam sac. caes. regiamque Maiestatem sunt, in manus eiusdem sacrae caes. regiaeque Maiestatis et regnicolis, prioribus dominis et possessoribus eorum, cedat et resignet omnia, demptis bonis impignoratis de quibus ad articulos Carpenses in art. 14. conclusum est. Undecimo. Ut in Transylvania atque in aliis sibi attribuendis bonis omnes illi qui hactenus in fidelitate suae sacrae Caesareae regiaeque M ti s permanserunt, sicut etiam liberae civitates in omnibus suis possessionibus, privilegiis ac libertatibus non turbentur, nec ullo unquam tempore verbis vei facto vindicta contra eos summatur. Bona autem ab eis adempta restituantur aut cum eis condigne concordetur et satisfiat. Duodecimo. Ut provincia Transylvanica ubique locorum ita firmetur ne per eam regno Hungáriáé aliquod periculum imminere possit. Decimo tertio. Diligentem etiam operám adhibeat, ut Walachiae princeps una cum provincia sua in fide et obsequio suae M ti s caes. regiaeque permaneat aut si ab ea recessisset ut ad eandem rursus revertatur, curet. Decimo quarto. Quod Bochkay coronam a Turcis in praeiudicium sacrae antiquae coronae regni et regis Hungáriáé ac liberae eius electionis non acceperit, sed tantum nomine doni, neque illa corona nullo unquam tempore neque ipse nec haeredes sui aut quivis alius in praeiudicium regni et regis Hungáriáé utentur, solenniter protestetur, sicut etiam coram Yezirio protestatus fűit. Decimo quinto. Ut sine praescitu et assensu sac. caes. regiaeque Maiestatis, suae Serenitatis et regni vei publice aut privatim nihil cum Turca tractet, concludat aut se in