Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

1605, JANUÁR. 8'3 animadvertamus. Nam licet antea perduelles religionem prae­tenderint, rebellió tarnen manifesta est, cum omnes cuiusvis religionis sive catholicae sive alterius sint, ad partes suae factionis pertrahere, et iureiurando obstringere soleant: nec postea ad se pertractis quicquam de religione praescribant, prout literae ipsius Bochkay ad comitatum Nittriensém datae testantur quibus etiam ecclesiasticis assecurationem dat. Cum autem in dies longius latiusque progrediantur: post tot conűniorum occupationem iam civitates montanas et comitatus vicinos usque ad loca Posonio propinqua ad defectionem solicitant, quod si eorum conatibus velocissime non resistatur, verendum ne ä Nittria cui nunc infestissimi imminent incipiendo Posonium usque irrumpant eoque potiti /(quod Deus avertat) Danubium vei Moravum flumen traii­ciant et in vicinas provincias praedando et verendő gras­sentur. Nos equidem in üde et devotione Majestatis Caes I). N. C. 1) et serenissiraae domus Austriacae vivere et móri parati sumus et potius extrema quaeque ac mortem denique subire, quam deterrimo et scelestissimo istorum latronum •duci et antesignano unquam parere; sed veremur ne uti hactenus multis ita in his propinquioribus Posonio locis non solum e vulgo ac incondita plebe sed etiam ex militum aut nobilium numero multi ad eum deficiant et malum hoc in­testinum quod iam in viscera regni penetravit, magis ac ulterius serpat et totum regnum deíiciat, nisi quam primum reprimatur. Quod quidem duabus viis et módis repelli posse videtur: scilicet vei tollerabilis alicuius pacis tractatione quae interventu ac nomine Suae S ti s aut domini locuinte­nentis aut totius senatus ungarici (sine tarnen praeiudicio dignitatis Maiestatis suae Caesareae et Regiae) institui posset; vei vi et armis: sed alterutra ex his duabus viis absque ulla vei exigui temporis mora suscipienda esset. Si concordia non displiceret, personae idoneae ad eam statim essent expediendae. Sin armis potius decernendum videtur, •ea (!) per duarum aut plurium legionum ac idonei equitatus •Germanici numerum statim et summa adhibita céleritate ad ') Domini nostri clementissimi. 6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom