Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

V. A KASSAI ORSZÁGGYŰLÉS 1606. ÁPRIL ÉS MÁJUS HAVÁBAN.

74<S IROMÁNYOK KS VÉGZÉSEK. resolvisse, ita ut ex parte Suae Maiestatis dubium nulluni amplius resideat. Percipimns autem ex literis nonnullorum, magnam adhuc diffidentiam apud quosdam esse, quasi Sua Maiestas articulos praedictos non solum non conhrmaverit. sed etiam non servare intendat. Nos qui haec omnia ma­ximé vero nunc plenipotentiam in manibus nostris origina­liter habemus, certo vos assecuramus, Suam Maiestatem nihil tale facturam neque commissuram ut verbo suo regio semel in lucem emisso, manusque propriae subscriptione et sigilla sua regio corroborato quicquam contra decorum regii sui culminis et diadematis faciat. Atque ut bis tanto minus dubitare liceat, jam a vicinis regnis et provinciis selecti sunt certissimi quiquam commissarii qui una ad hanc dié­tám publicatam sint adventnri et juxta capitulationem factam assecurationem suam superinde addituri ut nihil metus periculi aut alicuius diffidentiae sit vobis pertime­scendum, quin omnes ut convenit, salvum, securum, liberum accessum et recursum ad hanc dictám habere et in fideli­tate sua permanere possint. Quapropter vos omnes et singulos nostris liisce literis rursum benigne admonere voluimus, cum omnia iam ex parte adimpleantur ut et vos, quae vestras personas con­cernant, tractatui huic concluso omnimode satisfaciatis et ad dietam hanc publicam, quandoquidem ea ad solam ve­strarum omnium confirmationem a Sua sacra caes. regiaque M t e praecise indicta et publicata est, venire minimé detre­ctetis, ne hanc diffidentia vestra ansam detis ut regnum hoc olim florentissimum tandem una cum nobilitate ad exemplum vicinorum regnorum nunc in potestate Turcarum existentium sui praesentissimum exterminium sentiat et tot millium animorum christianarum in diram perpetuamque immanissimi hostis servitutem adducandi atque ad irmo­xium christianorum sanguinem effundendi occasio prae­beatur. Speramus idcirco, vos huic benignae ac paternae no­strae admonitioni facile se (így!) accommodaturos et ad antiquam laudatamque vestram majorumque vestrorum vir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom