Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)
III. A KORPONAI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. NOVEMBER–DECZEMBERBEN
458 A KOTTPONAI ORSZÁGGYŰLÉS. hacterms Serenitas Vestra quo Yienna discessi, litteras acceperit, lmmillime intellexi mandataque eiusdem, ut de statu commissionis et negociorum Serenitatem Vestram per exhibitorem presentium [quantjotyus certiorem reddam, benigne accepi. Miror equidem, Serenissime Princeps, quid factum sit, quod meae ad Serenitatem Vestram binae litterae, quarum alteras Sentaviä, 1) alteras Léva exararam, non pervenerint, at eas liactenus Serenitati Vestrae domino meo clementissimo perlatas esse arbitror. Quantum ad pacificationis negocia attinet, ea 21. Novembris a Bocbkaio statibus tractanda in accuratamque deliberationem vocarida tradidit (igy), qui liisce duobus diebus 2) articulatim diligenti examine singula puncta assumendo discusserunt scriptoque comprehenderunt et quantum coniectura assequi valeo cordi eis reconciliatio esse videtur; ac ni Turcica pacificatio, sine qua band tuto reconciliationem suam liniri posse autumant, impediat, optatum finem tractatio pacis sortietur. Sed quia et Turcam cum plenipotentia primarios viros mittere intelligam Comaronium, spem utrimque bonam pacis emersuram spero. Acceptis autem Serenitatis Vestrae hora circiter nona matutina literis, bora tertia pomeridiana audientiam ä Bocbkaio impetravi eidemque me ä Serenitate Vestra litteras accepisse, quibus statum tractationis scire benigne Serenitas Vestra desiderat, retuli et, si contrarium ei non foret, me liactenus acta perscribere velle dixi. Respondit sibi non displicere, quin nihil magis se in votis habere, quam ut graciam Sacrae Caesareae Majestatis domini clementissimi ac Serenitatis Vestrae in se iam abunde saepius declaratam tirmam et angustam retinere, in diesque suis humillimis gratisque servitiis augere et conservare valeat. Subiunxi deincle vezirium cum plenipotentia Ali Bassam et Hali[l] eifendi Kihaiam pacis tractandae cum Sua Caesarea Majestate domino 1) Sempte. 2) Azaz 24-dikén és 25-kén. L. a naplószerű följegyzést Irományok XII. sz. a.