Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

u a MKorrrúsúi.T. posssíhjti ohszáoovt't.és. vicinioribus auxiliares manns coliigere, ut, sí exercitum yyrum MM tu m per dominum Bas tarn deductum (quod d<>­minus deus avertere dignetur) periclitari contingeret, recenti propinquiorum auxilio impetus factiosorum reprimi possit; ineunte autem vere generalis expeditio adhibitis quoque externis subsidiis contra teterrimam hanc insurrectioném instrui possit. Considerandum nam magnopere est, inspiratam hanc perduellionem tantopere se extendere ut nisi maturé succurratur iunctis Turcarum Tartarorum Transalpinorum Transylvanorum coeterorumque tumultuariorum hominum vi­ribus et armis non solum regno Hungáriáé sed vicinis quoque. regnis et provinciis imo toti christianitati periculum immi­nere. Hungaria namque pluribus fortaliciis munita quae tot centenis annis crudelem potentissimae domus Ottomannicae impetum sustinuit, si inundantmm factiosorum strepitu op­primeretur: Austria, Moravia et reliqua vicina regna in provinciáé robore structurarum minus cultae. impetum hostiuni cohibere difficulter poterunt. Advertendum quoque est et stinctum cacodaemonis iniquam belli conspirationisque caus­sam inspirantis obcoecatos hominum animos ita inflammari ut ex levi occasione ortum incendiuin in perniciem multarum provinciarum in dies augeatur ac plurimós in exitium trahat, prout ex praesenti calamitatis narratione ab origine repetita, ut Y. S. uberius intelliget, aperte liquet; alioquin id ipsum S. Y. postulante ex relatione generosi domini Ladislai Pethe de Hethes campestris exercitus S. M i s partium regni supe­rioris capitanei, qui semper domino generali astitit et alio­rum fidedignorum hominum diversisque litteris et fassionibus aervitorum precipuorum sic contigisse deprehenditur. Circa initium mensis Septembris dum haidones ad Tömösvarum profugis Transylvanis proíligatis ampla retu­lissent spolia, vestis inferior Gabrielis Bethleni, qui praeten­suin waivodatum Transylvaniae Stephano Bochkay tanquam cognato cessit, ad manus haidonum in Kereki degentibus sorté devenerat, in cuius sacculo ibidem in Kereki dum spolia distribuerentur, officialis Stephani Bochkay cartulam deprehendit cum superscriptione tali: Copia litterarum ad dominum Bochkay da tar um, quae factionis eius iam antea

Next

/
Oldalképek
Tartalom