Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

1 605. ÁPRIL. HAVÁBAN. 183 stianorum Ungaris reddit líudolplms! Considerate, quaeso, truculentam, anxiam et tristem gubernationem Rudolphi ! Quid aliud facit: nomine defensionis propugnaeuli Christia­norum Regni Hungáriáé Principe« et populos Christianos praesertim sibi subjectos inauditis exactionibus, tributis et indirecta quoque via extorsionibus pecuniariis onerat, pro­mit, exhaurit et exorciat; Regna et provincias, adhuc Dei beneficio integras, insolentibus suis militibus depopulatur et crudeliter vastat,. consulto protrahit bellum, non gerit, ut semet ipsum ditet, libidinemque suam in quovis expleat. Id quod nunc Hungaris facit. paulo post vicinis Ducibus et aliis populis, credite, faciet, contra Turcas dispensanda, 1) in vos Polonos vel viscera Germaniae Tyrannidem suam effundet. Qua enim in parte Imperium Turcarum tanto ex­posito Christianorum thesauro diminuit, videte : Sigismundus Bathori ultro illi sine armis Transylvaniam, Walachiam Moldaviamque integras reddidit, ille conservare nescivit, sed tyrannieo more devastavit, contrivit. Dominos Magnates et Nobiles Hungaros, qui sibi fuga non consuluere, aut occidit aut bona eorum confiscavit, novam Austriacam coloniam ex iis facere volens. Quas Provincias tandem amisit. CJnicum Strigomum fortalicium Turcis eripuit, e converso amisit duo fortalitia praecipua Regni Hungáriáé, Agriam et Canisam. Videtis illum morbo melancholiae teneri, unde nonnisi hu­mores et consilia inefficacia possunt nasci. Niülo Regum et Principum utitur consilio, subjacet melancholiae totus et libidini suae, inde est et illa occulta, Regum officio dissona et inconveniens vita ejus. Nunquam videtis eum una cum populo Christiane publico cultui Dei adesse, verbum Dei et evangélium ejus audire, ideo etiam timorem Dei justitiamque ejus et mandata sprevit et abjecit. Nihil dico qualiter extra matrimonium sine omni verecundia turpiter vivat, cum id omnibus notum sit. Pacem cum Turcis aequissimam et firmám jam cludum praesertim anno praeterito facere potuisset, po­]) A különben is eléggé rosz egykorú másolatból itt ki kellett néhány szónak maradnia; pl. az eredeti szöveg ilyformán hangoz­hatott : »adiuvante illum pecunia contra Turcas dispensanda in vos Polonos . . . stb.

Next

/
Oldalképek
Tartalom