Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

II. A SZERENCSI GYŰLÉS 1605. APRIL HAVÁBAN.

162 A. SZERENCSI . GYŰLÉS. 3. Waradinum quoque Bichariensis, Zolnagli et Krasna observabunt. 4. Ad inimicos etiam in arce Huzt existentes comitatus Maramarosiensis, Zathmar, Beretli (így), Wgocha animadver­tent; similiter ad arcem Murán comitatus Geömerensis cu­ram geret. 5. Quia vicinis Transfatranis comitatibus a domino Nicolao Bende sua Serenitas nonnullos insurrexisse intellexit, inveniat sua Serenitas modum, ut illos ad se alliciat et ini­micos sua Serenitas insequatur cum exercitibus. 6. Serenitas sua bene novit, ubi et in quibus locis servitia Tartarorum desiderantur, convertat igitur eos iuxta suum libitum, sed ne indigenas regni opprimant bactenus satis iam oppressos. Et ordinet, ut adiungantur eis certi capitanei, qui eos regere sciant et possint, nempe Thomam Bosniagh, Georgium Dúló et Benedictum Jolliay (?). ' 7. Licet afflictae huius regni reliquiae nimis sint at­tritae et depopulatae, ignis quoque voragine per inimicos consumtae, nihilominus pro permansione dulcis patriae pro­mittunt^regnicolae^suae Serenitati iuxta anni proxime prae­teriti rectificationes.a singulis domibus singulos florenos duos in duobus terminis exigendos, pro una media parte ad fe­stum s. Pentecostis, pro altera vero divi Jacobi proxime venturum, ad cuius subsidii exactiones singuli comitatus e medio eorum eligant perceptoreni, ad^cuius manus admini­strari debebit, ita tarnen ut ubi domus sunt exustae, unus saltem tlorenus pendatur, ubi vero homines sunt intereinti, nihil praestetur. Comitatus Soliensis et Hontensis, donec eos divina bonitas~ab inimicis eliberabit, mediam partém solvent horum duorum florenorum, similiter Turcis subiectae villae iuxta antiquam consvetudinem. 8. Ut sua Serenitas dignetur persequutionem belli con­tinuare petunt'et ofFerunt se Status et Ordines in personis cum equitibus, peditibus insurrecturos, quo maiori et meliori fieri poterit apparatus; poena suae Serenitati persolvatur ([a]secus id facientibus). J) A másolatban nyilván tévedésből »Item tunc« áll,

Next

/
Oldalképek
Tartalom