Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 11. 1605—1606 (Bp., 1899)

I. A MEGHIUSULT POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1605. JANUÁRJÁBAN

1605. FEBRUÁR 4. 117 levem nótae (nisi advolent) suspicionem, domi vero nulla plane bora securi, insultántium hostium irruptionem merito metuunt. Ex Sclavonia pariter et aliis locis status et ordines a nie per literas de proposito et adventu vestrae serenitatis percunctantur, utrum et quomodo diéta celebretur. Hesterna die ex comitatu Nitriensi Thomas Vizkeletthy vice iudex curiae, Magister Michael Zerdaheli, prothonotarius iudicis euriae et Joannes Bossany assessor tabulae regiae coram me comparuernnt quidem, sed cum iam ad eorum bona perdu­elles penetrarint, cum protestatione rursum egressi sunt, de presentissimo familiae bonorumque periculo jier literas edocti­Invalescunt in dies numero ac viribus factiosi et ad has partes properant. Priusquam ergo Nitriensem et hunc Pos­soiiiensem comitatus totaliter inundent et liinc ulterius serpendae nequitiae occasionem sumant, maioribus copiis tempestive (ut prioribus quoque Iitteris insinuavi) occurendum aut vero ne mutuis cedibus cum applausu communis liostis sese conficerent, interposita tractatione, quod salutarius esset, occurendum demisse mihi videtur. Usque adeo namque re­bellium tumultu hoc affilictissimum regnum ardet, ut hoc presertim iniquiore anni tempore fnrens multitudo armis sedari vix queat. Ineunte autem vero magnopere verendum est, ne iunctis hostium ad Nándor Albam hibernantium armis in alias quoque provincias erumpant et tóti Christi­anitati negotium facessant. In tarn atroci ergo patriae in­eendio quid meditandum ? quidve sperandum, an de adventu vestrae seremitatis et celebratione vei dilatione diaetae per­cunctantes regnicolas certificare debeam nec ne ? a vestra serenitate demisse int'ormari peto. Cathalogum eorum qui ad dietam se presentaverunt serenitati vestrae liic transmitto, sed hic fere omnes prop­ter iminens periculum domos suas repetierunt, de tempore adventus vestrae serenitatis per me edoceri desiderantes. Posonii, 4 Februarii. anno etc. 1605. Eiusdem serenitatis vestrae humillimus capellanus et servitor perpetuus Colocensis et locumtenens.

Next

/
Oldalképek
Tartalom